Text List

Articulus 15

Articulus 15

Utrum Angeli cognoscant per species ?

ARTICULUS XV. Utrum Angeli cognoscant per species ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Hic inquiri solet, Quam sapientiam, etc."

Magister enim dicit hoc de triplici cognitione Angelorum, scilicet quod sciebant quod facti sunt, eta quo facti sunt, et cum quo facti sunt, et aliquam noti- - tiam boni et mali habebant. Infra queeremus de cognitione matutina et vespertina Angelorum, et modo de naturali. cognitione Angelorum.

Queramus igitur hic tria, quorum primum sit per quod cognoscunt, vel quae sit ratio cogniti? Secundum, Utrum scientia eorum sit universalis vel particularis de rebus ? Tertium, Utrum sua scientia sit forma omnium particularium casualium, et fortuitorum, et eorum. quae causantur a libero arbitrio ?

Ap primum proceditur sic : 1. Nihil cognoscit aliquis cujus species non est in ipso cognoscente, vel essentia : siergo Angeli cognoscunt res : ergo species rerum, vel essentia est in ipsis cognoscentibus. Prima patet per hoc quod oportet esse assimilationem inter cognoscentem et cognoscibile : et non est assimilatio (ut dicit Augustinus) nisi altero duorum modorum, scilicet, quod res sit essentialiter in cognoscente, ut charitas, et ut ipse intellectus, et Deus, vel hujus— modi : vel quod species rei sit apud intellectum. Secunpa autem scribitur in Littera hic.

2. Item, Non contingit cognoscentem ferri super cognoscibile, nisi aliquo ipsum ducente quod est species et ratio cognoscibilis : nihil autem ducit cognoscentem, nisi quod est in ipso : ergo species et ratio omnis cognoscibilis est apud cognoscentem. Prima patet ex hoc quod intellectus de se aequaliter se habet ad omne cognoscibile, et non magis fertur in unum quam in aliud, nisi aliquid duceret ipsum. Secunpa vero patet per se.

3. Item, Deo qui simplicissimus est, etiam in fine simplicitatis, damus speciem, quae secundum rationem medium est cognoscendi, differens modo significandi, non essendi, ab ipso cognoscente : ergo cum Angelus sit citra primum, dabimus ei species essentialiter ab ipso cognoscente differentes : ergo habet species.

4. Item, Hoe videtur per illam propositionem in libro de Causis, quod intelligentia est plena formis: ergo videtur, quod similiter Angelus, licet secundum intentionem nostram intelligentia non sit Angelus.

SED contra : 1. Illae species aut sunt ad similitudinem idearum, aut sunt species rerum : si ad similitudinem idearum : ergo omnia cognoscit per illas quae cognoscit Deus, quod falsum est.

2. Item, Una sola est idea in se qua Deus cognoscit omne quod cognoscit : si ergo species in mente Angeli sunt ad similitudinem illius, videtur quod Angelus una sola specie cognoscit omnia cognoscibilia.

SEp conTRA : 1. Deus ideo potest uno solo cogno- scere omnia, quia est ipse causa immediata omnium, unus et idem permanens : Angelus autem non sic se habet ad res : ergo ipse uno solo non. potest cognoscere omnia.

2. Item, Impossibile est, quod preter primam causam accipiatur aliquid quod sit ratio omnium, ita quod uniuscujusque propria : sed non cognoscitur aliquid in propria natura, nisi per rationem sibi propriam : ergo si Angelus cognoscit res in propria natura, oportet quod habeat plures rationes quee approprientur propriis. Sed si hoc dicas, cum propria ad minus potentia sint infinita, oportet ponere infinita in Angelo : et quecumque sunt in eo, actu sunt in eo: ergo infinitum multitudine est aliquid actu, quod est impossibile : ergo non videtur cognoscere per hujusmodi species receptas a Deo.

Si autem dicas, quod sunt species recepte a rebus. Contra : Receptio specierum non fit nisi per abstractionem : abs— tractio autem non fit nisi positis prius potentiis abstrahentibus, scilicet sensu, imaginatione, et phantasia : ergo cum Angelus non habeat hujusmodi, non potest intelligere res per species rerum abs= tractas a rebus.

Si dicas, sicut quidam, quod ipse cognoscit per rei presentiam, quaeritur tunc de illa presentia : praeesentia enim per se non causat cognitionem, sed oportet ut sit cognoscibilis receptio : hac autem non fit sine immutatione cognoscentis ab ipso cognoscibili : receptio autem hac oportet ut habeat proportionem ad medium et ad potentiam recipientem, sicut nos videmus in sensu : et nihil talium potest etiam fingi in Angelo : ergo videtur, quod per tales species etiam non cognoscat.

Ulterivus queritur, Exigiturne propinquitas in cognitione Angeli?

Videtur, quod sic : quia 1. Omne agens et patiens se habent in situ determinato et proportionato, ultra quem agens non potest agere, et patiens non potest pati ab activo : sed cognoscens et cognitum se habent. sicut agens, et patiens : ergo exigunt talem proportionem propinquitatis.

2. Item, Aliter videretur, quod Angelus sciret omne quod est in mundo : quia omne quod scit, est propinquum, vel remotum ab ipso : si ergo ipse se habet ad hoc indifferenter, videtur quod indifferenter ea cognoscit : et hoc videtur absurdum, quia secundum hoc diabolus in inferno existens, cognosceret ommne peccatum de mundo, praecipue cum multum desideret ea scire : ergo si voluntas sufficit ad cognoscendum, et non exigitur propinquitas secundum locum, ipse sciet omnia: et idem est de Angelo bono respectu bonorum quae fiunt.

Et ut in compendio comprehendatur totum, ista questio est difficilis, et tribus viis quibus consuevit solvi, semper occurret impossibile. Si enim dixerimus, quod Angeli habent unam speciem similem idea prime, occurrit impossibile, quod unum etidem sit ratio communis com-~ munium, et propria propriorum, et idem sit ratio diversorum propria nullo modo sibi convenientium, quod non potest intelligi. Si autem dicas secunda via, quod sunt plures species, oportet quod multi~ plicentur secundum omnia cognita ab Angelis, quia aliter non proficiuut, et tunc sequuntur tria impossibilia : quorum unum est, quod Angelus omnia futura cognoscit secundum contingentia et necessaria quae erunt : quia omnis illius notitia habetur a cognoscente, cujus ratio propria est apud ipsum : sed omnium rerum futurarum et presentium et preteritarum hoc modo ratio ponitur in Angelis: ergo ipse habet cognitionem omnium :et hoc non dicitur a Sanctis : quia ipsi dicunt, quod Angeli et demones non cegnoscunt futura contingentia. Aliud impossibile est supra positum, sci- licet quod infinita sint in notitia Angeli; quia futura sunt innumerabilia. Tertium inconveniens, quod maximum est, illud est, quod species alicujus rei sit in cog~ noscente aliquo praeter Deum, quae nec in se est nec in aliqua causa ordinata, sicut ca quae fiunt a casu et fortuna eta. causa per accidens. Si autem volumus evadere tertia via, quod recipiant novas rationes ex presentia rerum, tune opor.- tet nos dare eis potentias proportionatas rebus sensibilibus vel quae agant, vel quae patiantur ab ipsis : et hoc est impossibile.

Soututio. Prenotanda est auctoritas Dionysii de ista materia in libro de Divinis nominibus : "Angelos scire dicunt eloquia ea quae sunt in terra, non secun-. dum sensus cognoscentes sensibilia quidem existentia, sed secundum propriam. , deiformis mentis virtutem et naturam 4."

Notandum igitur, quod circa hano queestionem sunt quatuor modi opinionum. Quidam enim dicunt, quod intellectus Angelorum est fotus agens et nihil habet praeter se, et nihil recipit, sed seipso quasi extra mittendo lumen suum spirituale, omnia cognoscit, et dant exemplum de sole : quia siille esset vivus et intelligens, Jumine suo quod ponit super nos omnia cognosceret quae sunt, et nihil acciperet ab ipsis : et haec opinio fuit quorumdam magne auctoritatis Doctorum, et esset bona si posset intelligi, qualiter tunc cognitio etiam rerum ab-,

sentium remaneret apud Angelum : quia sole retrahente radios, si esset intellectualis, intellectus rerum non remaneret apud solem, nisi abstraheret et retineret species, quod ipsi non dicunt fieri.

Ideo alii dixerunt, quod Angelus, quando creatus est, accepit formas et species omnium eorum quae fiunt a natura cursu ordinato : casualia autem et fortuita discit de novo, sicut et nos. Et hee opinio nulla est, et mirabilis: quia ponit, quod discit, et tamen a rebus nihil recipit : vel si recipit, modum receptionis non determinat.

Preterea, Naturalia (ut probat Philosophus in VI prime philosophie) frequenter dependent a causis accidentalibus et inordinatis, ut a voluntate : verbi gratia naturale est, quod homo generatur ex. semine hominis : sed seminis decisio dependet a voluntate descindentis per actus voluntari os commixtionis seminum : ergo secundum hoc etiam majorem partem naturalium oportet eum addiscere. Item, soni verborum, itinera hominum, et omnia mechanica, quorum principium est voluntas, oportebit continue addiscere : et tamen non ponitur ei modus discendi per acceptionem a nobis: vel si ponitur, mirabilis erit ille modus quo intellectualis et simplex substantia a rebus corporalibus accipit : et ideo inter omnes ista opinio videtur minus probabilis.

Ideo tertii sunt qui dicunt, quod Deus rationes ideales habet in se ad cognoscendum et operandum: et istas, quando voluit explicare per creaturas, divisit, et inseruit nature rationes operandi, et Angelo rationes cognoscendi : et ideo natu~ ra et Angelus se habent ad Deum : Angelus quidem sicut recipiens scientiam artificis, et non opus : natura autem sicut recipiens opus, et non scientiam : et mediantibtis his cognoscit Angelus quidquid sensibilium est in mundo. Sed adhuc haec opinio videtur minus habens : quia quaedam sunt voluntaria, quae cum fiunt manifestantur in organis sensibilibus, quorum homo cum manifestantur, accipit scientiam per naturales vires : et illa per has species non potest cognoscere Angelus, et sic est imperfectior quam homo. -

Quarta opinio est quam ego melius intelligo, licet in ea sint plures difficultates : tamen quia melius salvatur, et pauClora sequuntur inconvenientia, ideo eligo illam, dicens quod Angelus in principlo suae creationis accepit species uni- versi ordinis causarum naturalium, tam propriarum quam communium, et ille sunt applicabiles omni ei quod fit in natura : et ideo mediantibus illis cognoscit omne quod vult, praeter hoc solum quod permanet in libero arbitrio, cujus ratio infra reddetur. ,

Et ut melius hoc intelligatur, dico quod cause prime et communes sunt secundum ordinem stellarum, sive sint ex numero sive ex proportione motuum, sive ex imaginibus fixarum stellarum, sive ex adspectibus et exaltationibus et triplicitatibus vel- aliis quibuscumque planetarum, et sub hoc est ordo distinctionis elementorum, et sub illo ordo actionis et passionis activarum et passivarum qualitatum in mixtura elementorum, et post hoc ordo mixtionis in complexionibus, et post hoc ordo complexionis ad compositionem organicorum corporum, et omnis ille ordo secundum totam rationem convenientie et differentie est impressus ei a creatione secundum speciem cognoscendi, praeter ista quae sunt volun- ; taria et casualia et fortuita. Voluntaria autem aut sunt in sola voluntate manentia, ut velle : aut sunt procedentia ad corpus : et hoc tripliciter : quia vel procedunt in signo interiori, vel exteriori : interiori, ut est processio spirituum in volitum, et concursus sanguinis ad desiderandum, et dilatatio cordis : exterius autem ut mutatio vultus, suffusio ruboris, et hujusmodi, et secundum hoc tune reducitur ad causas in materia, quae sunt calidum, humidum, siccum, frigidum. Secundus modus est, quando proceditur in opus quod expletur per organa corporis : ut loqui, ambulare, et hujusmodi: et tune iterum reducitur ad principia naturalia. Tertius modus est in mechanicis, quando fit operatio artis cujus principium est voluntas, et patet quod iterum tangit naturam corpoream. Sed haec omnia voluntaria ex posteriori cognoscuntur : quia illa sunt postquam voluntas quae est principium illorum. Casualia et fortuita docet Boetius in Consolatione Philoso- phieae reducere ad naturam : quia sicut ens per accidens ad ens per se, ita cuasa per accidens reducitur ad causam per se. Verbi gratia, incensa domo casu fugiens salvatur equus : et si scio aliquem ibidem fo dere sepulcrum, non necessario sciam inventionem thesauri, et hoc erit fortuitum : sed tunc illud casuale, et fortuitum cognoscitur ab eo quod est causa per se et per prius : quia prius est per se quam id quod est per accidens. Dico igitur quod species istius ordinis causarum a communibus usque ad proprias, Angelus in creatione secundum rationem sue diversitatis, et non secundum materiam et numerum accepit : quia si secundum materiam accepisset, essent in eo species particulares omnium, et omnia sciret. Unde dico, quod est in eo omnis ratio diversitatis istarum causarum, et illa est applicabilis omni ei quod est et fiet : et ideo est apta ut per ipsam omne quod est cognoscatur. Hujus autem simile accipio ab Avicenna in prima Philosophia, qui videtur dicere, quod motores cognoscunt res, nihil accipiendo a rebus, et dat exemplum de scientia eclipsis : aliter enim cognoscit ille eclipsim qui vidit observando eam cum astrolabio vel alio instrumento, et accipit initium et medium illius : et aliterille qui habet in se scientiam omnis motus solis et lune, et capitis draconis, et temporis cursuum eorum. Primus enim accipit a.sole et luna scientiam suam : secundus. autem nihil, nec indiget umquam adspectu : quia scientia sua applicatur rei : et ideo ita puto scire Angelos.

Szcunpum hoc igitur respondeo ad primum, quod prime tres rationes bone sunt, et necessario concludunt apud Angelum esse species cognoscibilium : et dico, quod sunt apud ipsum per modum dictum,

Api autem quod objicitur de libro Causarum cavendum est : quia Philosophi loquentes de intelligentiis posuerunt eas esse causas : intelligentia enim plena formis explicabilibus per motum alicujus orbis, in quantum est plena formis, deside. ratur a motore orbis, et movet ipsum sicut desideratum desiderans : et ideo intelligentia primi ordinis habet formas magis universales et simplices, quae ex~ plicantur per motum primum unum et simplicem in mobili uno et simplici: et intelligentia secundi ordinis erit plena formis explicabilibus motu obliqui circuli duplici, et minus universalibus : et sic descendendo : quia sic intelligit Philoso. phus, quod omnia intelligibilia intelligit; quod est super se, quia causatur et infor. matur ab illo : et quod sub se est, quia ipsa est causa illi secundum illam rationem quod omnis forma est ex splendore intelligentiae super informatum forma illa. Sed hoc nos ridiculum reputamus : quia non loquimur sic de Angelis, sed potius ponimus cos substantias separatas, non determinatas ad mobile aliquod : et ideo dicimus eos habere formas quas Creator indidit eis ad cognoscendum res hujus mundi, unumquodque in propria natura, et communi, sicut volunt.

Ad id quod queritur, Utrum ille formae sunt similes ideis? Dico, quod in quibusdam sint similes : similes sunt in hoc quod sunt rationes rerum quae per eas cognoscuntur : et quia nec sunt uni versales, nec particulares, sicut in sequenti articulo istius questionis deter-' minabitur : et quia sunt simplices, secundum quod exigit intellectus Angelicus : et quia non sunt forme abstract# a rebus, sed potius per modum artis fa cientis res, vel potius per modum rationis artis. Sed dissimiles sunt, quia non sunt operative ut idee in Deo: et quia non sunt una in essentia, meo judicio, sed plures secundum diversitatem causarum rationis qua secundum rationem possunt variari rationes causarum naturalium propinque et remote. Et per hoc patet quod non oportet, quod mediantibus eis Angelus cognoscat omnia futura, sicut Deus, secundum quod ipse cognoscit uno multa quae non uniuntur in aliquo

Qualiter autem ponantur circa rem coenoscendam, patebit postea.

Ap Hoc quod queritur, Utrum sint similitudines rerum ?. Dicendum, quod sunt quodammodo, et non sunt alio modo : habent enim similitudinem cum re, sicut ratio in mente artificis habet similitudinem cum artificiato : sed e converso forma artificiati est a forma quae est in mente artificis, sicut dicit Aristoteles in VII prime Philosophiz, quod domus in lapidibus et lignis est a domo quae es in anima instructoris, et sanitas in calidum et frigidum, est a sanitate quae est in anima medici : unde medicum non oportet aliquid accipere ad cognoscendam sanitatem. Ita nec Angelus accipit aliquid ad rem cognoscendam : et tamen contingentia et voluntaria et casualia. et fortuita et hujusmodi quorum non est cursus ordinatus, non cognoscit antequam sint : et hoc infra explanabitur tertio articulo istius questionis.

Ad id quod queritur, Utrum exigatur presentia rei ? Dico, quod in omnibus que non fiunt semper certo ordine, ut generationes materialium casualium, et fortuitorum eventus, et opera voluntatis, oportet quodammodo esse presentia antequam cognoscat: sed ista presentia non dicit presentiam in loco propinquo de remoto, sed presentiam in natura causarum naturalium, eo modo quo diximus voluntaria per signa et organa reduci ad causas naturales, et casualia ad causam per se: sed cum cognoscit ea, nihil accipit ab eis: sed potius rationem cause propriae quam habet apud se, ponit circa ea: et illa expositione illa determinatur, ut sit propria, et hoc explicabitur infra.

AD ip quod quaeritur de propinquitate loci vel remotione, puto sine priejudicio loquendo, quod nihil operatur : quia non est proportio spiritualium ad corporalia secundum situm, sed potius secundum ordinem : sed sufficit conversio sola per voluntatem cognoscendi hoc determinare.

Quomodo autem fit scientia vel conceptio hujus ab ipso, vel in ipso, infra habet dici,

Et per hoc patet etiam evasio ab impossibilibus quae occurrunt tribus solvendi viis objectis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15