Text List

Articulus 16

Articulus 16

Utrum scientia Angelorum sit universalis vel particularis, scilicet quod species vel forme per quas intelligunt, sunt universales vel particulares ?

ARTICULUS XVI. Utrum scientia Angelorum sit universalis vel particularis, scilicet quod species vel forme per quas intelligunt, sunt universales vel particulares ?

Secundo queritur, Utrum iste species vel forme sint particulares, vel universales ?

Et videtur, quod universales : quia 1. Dicit Boetius, quod universale est quod intelligitur, singulare autem dum sentitur : Angeli autem non habent sensum quo intellectus eorum determinetur: ergo remanent species semper universales.

2. Item, Philosophus vult, quod nihil intelligitur nisi simplex, quia oportet esse proportionem inter intelligibile et intellectum : intellectus autem est simplex : ergo et intelligibile : non autem est simplex quamdiu accipitur in particularizantibus ipsum, quae sunt materia et individuantia: ergo intelligibile est remotum ab illis : ergo accipitur ut ubique et semper : ergo ut universale: ergo quidquid intelligitur est universalis species, ut videtur.

3. Si dicas, quod hoc non videtur verum : quia etiam nos intelligimus res in propria natura, et accipimus universale in se, etin esse secundum quod est in hoc vel in illo: et cum Angelus sit potentior in intelligendo quam nos, Angelus habebit illum modum potentius quam nos : hoc nihil est: quia nos non possumus intelligere universale secundum esse, nisi per apparitionem individuantium et materia : et haec individuatio non fit per intentiones universales: quia ratio albedinis nihil individuat, nec etiam ratio loci vel materia, sed haec albedo, et hic locus : ergo etiam determinatio nostri intellectus ad hujusmodi particularia, erit per reflexionem ad partes sensibilis animae in quibus sunt ille particulares species, et per reflexionem adsensus. Cum igitur tales potenti non sint in Angelo, impossibile est suum intellectum ad particularia determinari.

4. Si dicas, ut quidam dicunt, quod intellectus in Angelis habet vicem sensus et intellectus in nobis, et ideo aequaliter est utriusque, scilicet universalis, et particularis : hocnullo modo esse potest, ut videtur : oportet enim esse proportionem inter cognoscens et cognitum, sicut inter potentiam et actum, ut vult Philosophus in IT] de Anima : sed universale est simplex pure, particulare autem cum materia et individuantibus : ergo impos~ sibile est, quod idem et eodem modo se habens, proportionetur utrique.

5: Si autem tu dicas, quod idem non eodem modo se habens, proportionetur eis : tune redimus ad totam difficultatem questionis : quia tune quero, quid facit ipsum diversimode se habere ad illud, cum desint sibi potentie affixe organis que proportionantur particulari ?

Si avrem dicas, quod Angelus non cognoscit nisi universale, sequitur ma-~ ximum inconveniens : quia

4. Particularia non possunt inferri ex universalibus, .eo quod non sunt in illo nisi potentia : ergo Angeli res particulares non cognoscent, quod est contra Dionysium supra inductum.

2. Item, Secundum hoc peribit totum officium custodie quod faciunt circa nos : quia nos sumus particulares, et opera nostra particularia, et nihil valet nobis custodiri speciem hominis, nis; nos in individuo custodiamur.

Si autem dicas, quod falsum est quod dicunt Philosophi, quod intellectus sit universalium, sed potius est etiam par-: ticularium : hoc nihil est : quia licet jam non esset dictum Philosophi, probatum est illud esse verum. in precedentibus rationibus, per hoc quod oportet esse proportionem inter cognoscens et cognitum.

Souvutio, Prenotandum, quod difficultatem istius questionis ostendunt diverse sententie etiam Auctorum. Unde Isaae. et Rabbi Moyses, Philosophi Judeorum, hac difficultate coacti, auferebant ab” Angelis quos secundum legem coacti sunt ponere, notitiam particularium, et dicebant ipsos Angelos esse intelligentias moventes orbes, et non cognoscere particularia, sed potius influere orbibus vel - motoribus orbium formas simplices, quae ad particularia determinantur per diversitatem motus et materie et accidentium: materi : et ideo diversitas particularium neque descendit ab intelligentia, mec: scitur ab ea nisi per accidens, scilicet in quantum est causata per motum orbis, et non utest haec vel illa. Alii autem ; magis errantes, dixerunt Angelos non esse circa nos, sed tantum circa Deum, et accipere revelationes universales, et secundum preceptum obedire eis mate riam ut fiat hoc vel illud.

Sed omnia haec in. fide refutamus no-. stra, et oportet nos querere viam competentem fidei : et ideo dici potest, quod. ille species neque sunt universales, ne-. que particulares, sed ad universale et particulare cognoscendum : et hoc sic patet : Universale et particulare dividunt: speciem abstractam : quoniam si accipiatur are cum materia et his quae particulant eam, dicimus eam esse hujus, et particularis : si autem accipiatur sine his, tunc accipitur prout: est una apud_ omnes, et sic est ubique et semper eadem et in omni preterito et in omni futuro, et tunc dicimus eam esse universalem. Sed est etiam forma non abstractionis, sed compositionis, et haec duplex est. Est enim quaedam procedens ab artifice in artificiatum, et hane absque dubio necesse est esse simplicem, secundum quod est in mente artificis : et sicut egreditur, ita accipit conditiones materie et materiam, et talis est forma artis humane. Alia est secundum modum artificis primi, cujus nihil fit in materia, nec sustantia sua, nec species quae est in ipso : sed species quae ipse est, et in ipso est, est ratio regulans et faciens hance speciem quae producitur sua virtute in materia : et huic similes secundum aliquid ponimus species Angelorum quibus cognoscunt : sunt enim regulares sibi ad cognoscendum res, sive sint universales, sive particulares : sed non sunt aliquid particularium, vel universalium : et ideo patet, quod non competit eis divisio per universale et particulare, sicut nec idew prime.

Et tunc non restat nobis solvere, nisi duo, scilicet quae proportio sit inter intellectum et speciem, et utrum una sit universalis et particularis ?

Ad primum dico, quod est proportio simplicis ad simplex : quia species in ipso est secundum effluxum a Deo in creatione, et tune habet simplicitatem non depuratam a particulantibus, sed quae est per imitationem idex prime quantum potest.

Ad aliud dicendum, quod particularis et universalis illius quod non dividitur nisi sola divisione materia est una numero Species in cognitione Angeli : sed alia est species universalis, quae dividitur di-- visione formali per differentias, ut generalissimum, et subalternum.

Quid autem individuet et determinet ad hoc et illud cognoscendum, jam erit questio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16