Text List

Articulus 17

Articulus 17

Utrum scientia Angelorum sit omnium, et casualium, et fortuitorum, et omnium quae quocumque modo in notitiam venire possunt ?

ARTICULUS XVII. Utrum scientia Angelorum sit omnium, et casualium, et fortuitorum, et omnium quae quocumque modo in notitiam venire possunt ?

Tertio igitur queritur, Utrum sua scientia sit omnium, et casualium, et fortuitorum, et omnium quae quocumque modo in notitiam procedere possunt ?

Videtur autem quod sie : quia omnia quecumque fiunt quocumaue modo, sive a causa per se, sive acausa per accidens, dummodo facta sint, cognoscimus per potentias naturales quas habemus sine revelatione aliqua : ergo cum non imperfectior sit Angelus, ipse etiam cognoscet omnia illa per naturam absque revelatione.

Sep TuNc queritur, Quid determinet vel contrahat speciem suam, quod efficiatur species ratio cognoscendi hoc vel illud ? Id. enim quo commune fit proprium, non potest esse commune, sed proprium : cum igitur non sit proprium hujusmodiin Angelo, ut supra probatum est, impossibile est quod habeat illud, nisi accipiendo a re cujus est proprium illud : et tunc redit prima difficultas, quod nos oportet dare Angelo potentias quibus illud proprium accipiat, quod absurdum reputo. ,

Si picas, quod voluntas cognoscendi appropriat, tune quero, Unde venit voluntas cognoscendi hoc ? Voluntas enim hujus non est nisi preexistente notitia hujus : quia ignoti nulla est voluntas : ergo cum dicis, voluntas cognoscendi hoc, jam ponis notitiam hujus esse apud eum : et quero, Unde illa venerit ? et in solutione hujus rationis est tota difficultas hujus questionis.

Tamen propter pravum intellectum quorumdam quaeritur de hoc, Qualiter unus Angelus intelligit alium Angelum qui juxta ipsum est per aequalitatem nature ? Videtur enim, quod intelligendo illum ille sit substantialiter idem cum intellectu ipsius : quia ita dicit Aristoteles in If de Anima : In his quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur + : scientia namque speculativa et quod speculativum est, idem est ¢ Angelus autem est sine materia: ergo cum intelligitur, est idem cum intellecta Angeli intelligentis. Et idem etiam alibi dicit, sed hoc sufficiat.

Solutio. Dicendum, quod Angelus non habet scientiam futurorum contingen~ tium : sed cognoscit ea cum facta fuerint, nihil accipiendo a rebus, sed potius suam quam habet speciem, ponendo circa ipsas. Et ad hoc intelligendum notandum, quod sicut recitat Avicenna et Alpharabius, opinio quorumdam fuit de sensu visus, quod sensibile non haberet se aliquo modo ut agens ad visum, velut conferens speciem visui, sed potins quod ipsa vis visiva virtualiter egrederetur in radio emisso, et supponeret se rei sensibili, et se ponendo circa eam, determinaretur ad hoc vel ad illud videre, nihil accipiendo ab ipso, et postea apud se anima formarct imaginem illius rei, qua etiam re absente imaginaretur eam : ita possumus dicere, non quidem approbando opinionem illorum, sed simile accipiendo, quod Angelus habet apud se species, et quod nostre speciei facit acceptio per sensum, convenit suae speciei directio ad locum et ad ea quae sunt in loco spiritualia vel corporalia : et ideo illa directio quae est conversio in voluntate cognoscendi locata in loco qui notus est sibi, quia locus habet necessitatem ordinis in natura, sed non locata omnia : unde dirigendo se ad locum sub speciebus quas habet, certificatur de locatis, et determinantur species ejus per directio. nem ad rem, et cum retrahit se, remanet intentio determinationis apud illum, non quam accepit arebus, sed quam ipse fecit per directionem sui ad rem, et sub illa cognoscit rem, etiam quando se non dirigit : et sic non habebit cognitionem determinatam contingentium futurorum, nisi cum sunt, et sic hoc modo omnia particularia cognoscit : et soluta est tota diffieultas, ut videtur.

Si autem queritur, Quid excitat ad di. y. rigendum se ad hunc locum? Dico, : quod voluntas cognoscendi ea quae sunt in loco isto, quae tamen non sunt per notitiam determinata apud ipsum : sicut mea voluntas cum scio locum et indeterminate scio aliquid esse in loco vel non esse, excitaf me ad dirigendum illuc adspectum, et tunc si visus meus egrederetur, acciperet notitiam rei ponendo se circa eam, et nihil recipiendo ab ipsa: sed reversus formaret imaginem similem illi.

Ap Hoc autem quod objicitur de cognitione Angeli, dicendum quod objectio provenit ex mala intelligentia littere Aristotelis : quia Angelus non est simplex simplicitate intelligibil : quia simplicitas intelligibilis est intentio abstracta ab hoc individuante : et illa abstractio est in Angelo, sicut in asino equalis: sed loquitur Aristoteles ibi, qualiter se habet intellectus in actu ad _ intellectum in potentia, et dicit quod intellectus in actu est sicut res intellecta, et est idem illi : quia et res et intellectus sunt in actu uno qui est scientia rei intellect. Et hoc est quod subdit, quod scientia speculativa, hoc est, species intellectus speculativi est forma rei et actus. Unde ipse loquitur ibi de omni intelligibili secundum actum : et ideo in fine capituli dicit, quod intellectus est species specierum, et sensus species sensibilium, sicut manus organum organorum : et ideo nulla est objectio : Angelus enim intelligitur per speciem, sicut asinus sed aliter a nobis, et aliter ab Angelis.

K. An aliquam Dei habuerint dilectionem, vel sui invicem ?

Solet etiam queri, Utrum aliquam Dei vel sui dilectionem invicem habuerint? Ad quod dici potest, quod naturalem dilectionem habebant, ut memoriam, intellectum, et ingenium, qua Deum et se aliquatenus diligebant : per quam tamen non merebantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17