Text List

Articulus 18

Articulus 18

Utrum Angeli vel Dei vel sui invicem dilectionem habuerint ?

ARTICULUS XVIII. Utrum Angeli vel Dei vel sui invicem dilectionem habuerint ?

Deinde queritur. de hoc quod dicit ibi, "Solet etiam queri, Utrum aliguam Dei vel sui invicem dilectionem habuerint, etc."

Et est illa questio de dilectione naturali, non intellectis Angelis nisi in statu naturalium, utrum potuerunt Deum diligere super se, et super omnia ?

Videtur, quod non : quia 4. Ila dilectio est charitatis : et charitatem secundum hance expositionem non habebant.

2. Item, Hoc est diligere Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex omnibus viribus : hoc autem preceptum (ut dicit Augustinus) non impletur etiam ab eo qui habet gratiam quamdiu est in via : ergo multo. minus Angelus in statu naturalium potuit hoc implere.

3. Item, Hoc est summum meritorum : ad summum autem meritorum na- tura non sufficit: ergo nec hoc in statu naturalium facere potuit.

4. Item, Hoc est summum premiorum quod toto corde super omnia diligamus Deum : ergo ad hoc non sufficit natura.

5. Item, Dicit Bernardus, quod natura est in se curva, et nihil diligit nisi se, et propter se : ergo videtur, quod natura non extendat se ad diligendum primum - propter se, et super omnia.

SED CONTRA : 1. Aut dilexit Deum propter se, et super omnia : aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo dilexit se plus quam Deum : ergo de via fecit finem : ergo peccat mortaliter.

2. Item, Si dilexit se plusquam Deum : ergo amore inhesit sibiipsi propter seipsum : ergo fruebatur se, ut videtur : ergo mortaliter peccavit.

3. Item, In primo statu cognovit Deum esse super omnia bonum, et per se : ergo eadem ratione, voluntate non existente debiliore quam _ intellectu, etiam potuit diligere propter se et super omnia. Si dicas, quod non tenebatur in primo statu, cum non posset: hoc nihil est : quia ille qui non habet gratiam et est in peccato, magis est impotens quam Angelus : et _tamen peccat mortaliter si de via aliquando facit finem, et fruitur creatura plus quam Creatore.

4. Item, Si naturalia dicantur ea quae sunt praeter gratiam gratum facientem, tunc nos legimus in libris Philosophorum et Stoicorum, quod quidam honestum in quo ponebant felicitatem, diligebant propter se et super omnia, ita quod potius se occidi passi sunt quam recedere ab honesto : si ergo natura? potest hoc in minus bono, multo magis Angelus fortior homine in omnibus naturalibus potuit hoc ad majus bonum, scilicet increatum.

Solutio. Dicendum, quod hic sunt duae opiniones. Una est Antisiodorensis, qui concedit primo inductas objectiones, et solvit sequentes, dicens quod est duplex dilectio, scilicet amicitie, et concupiscentiea. Amicitia est in qua volo mihi et alii bonum. Concupiscentie autem, qua desidero res ut perfruar eis. Secundum primum modum diligo amicum. Secundo modo diligo cibum, vel aliud mihi dulce quo frui volo. .

Dicit ergo, quod. dilectione amicitiz non poterant diigere Deum plusquam se : quia intensius volebant sibi bonum quam Deo : sed Deo volebant majus bonum, scilicet, dilectione concupiscentia, cum divinum bonum sit dulcius quam Angelicum, plus diligebant Deum quam seipsos : et hoc tamen retulerunt ad seipsos. Et ad id quod objicitur de peccato, dicit quod non tenebantur nisi gratia accepta.

Ad aliud dicendum, quod illi dilexerunt honestum dilectione concupiscentie, et non amicitie et quia fructu ilius amarum erat eis carere, potius eligebant mori.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de i homine : quia ille est in stata in quo. debet habere gratiam : et si non habet, hoc est ex culpa sua : sed Angeluyg non : quia sibi erat datum tempus pro~ bationis naturalium suorum, ut supra dictum est : sicut catulus non dicityp cecus ante nonum diem.

Sep Puintpeus cancellarius aliter dicit, et puto quod verius, scilicet quod in primo statu, etiamsi non ponantur ha. bere charitatem, diligere poterant Deum etiam propter se, et super omnia. Sed cum dicitur propter se, ly propter potest notare causam unam tantum, scilicet finalem, et tune competit dilectioni naturali, quae non causatur effective a prima bonitate, sed dirigitur in eam ut in finem, et causatur a naturali cognitione summi boni : et tunc non est charitatis, nec meriti, nec summus gradus vel in via, vel in patria. Si autem dicat duas causas simul, scilicet efficientem et finalem : tunc est actus charitatis, et summus in via secundum modum vie, et summus in patria secundum modum patrie : et de hoc multa notata sunt in, UT libro Sententiarum, distinct. X VII, de charitate.

Per hoc patet solutio totius illius quod contra eum alii objiciunt, praeter quam ad dictum Bernardi : et ad hoc dicendum, quod ratio naturalis consideratur dupliciter, scilicet ut natura, et sic curva est ad modum suum : et ut deliberativa et inquisitiva honesti et boni, e sic potest aliquid diligere plusquam se, sicut multi fecerunt qui charitatem numquam habuerunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18