Divisio Textus
Divisio Textus
"Post haec videndum est, etc." Haec distinctio habet duas partes. In prima queritur, Utrum beatos creavit ?
In prima harum sunt tria : in quorum primo ostendit, quod non potuerunt esse beati sui eventus certi : et quod non habebant prescientiam sui casus,. vel confirmationis. In secunda videtur dicere, quod boni habuerunt prescientiam sue confirmationis, ibi, A, §2: "Queritur autem, Cur non fuerit, etc." In tertia redit, ostendens quod nullus habuit prescientiam sui casus vel confirmationis, ibi, B, "Sed hoc magis opinando, etc."
On this page