Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid appetiit Angelus, quando peccavit ?

ARTICULUS III. Quid appetiit Angelus, quando peccavit ?

Tertio queritur, Quid appetiit ? 1. Videtur autem, quod appetiit Dei aequalitatem per illud Isaiae, xiv, 14: Similis ero Altissimo.

2. Nem, Per multa quae dicuntur in fattera, quod voluit esse sicut Deus.

3. Item, Videtur etiam Anselmus probare, quod voluit esse major Deo. Quicumque enim appetit non subesse Deo, et hoc contra Deum obtinere : in hoc quod appetit non subesse, appetit aequalitatem : in hoc autem quod contra Deum id vult obtinere, valt major esse Deo: diabolus appetiit hoc: ergo major voluit esse quam Deus.

SED conTRA sunt rationes Anselmi fortes, sic :

1. Non potest appeti quod non potest cogitari : aequalitas Dei non potest cogi~ tari : ergo non potest appeti. Prima patet ex hoc quod non appetitur nisi quod cogitatio prenuntiat. Secunpa patet ex hoc, quia cujus quantitas excedit omnem cogitationem, illi nihil squale cogitari vel fingi potest. oo

2. Item, Nos supra in Littera habuimus ab Augustino, quod appetiit hoc ad quod pervenisset si stetisset : ad equalitatem autem Dei numquam pervenisset : ergo aequalitatem numquam appetit.

3. Item, Dicit Augustinus de Adam, quod non est credendum quod vir spirituali mente preeditus, potuerit seduci in hoc quod crederet se fore sicut Deum : | ergo nec Angelus cum multo magis spirituali mente preeditus esset.

4. Item, Licet voluntas impossibilium sit, tamen in sapiente non est voluntas impossibilium cum nisu obtinendi : sed in Angelo fuit maxima sapientia, sicut dicitur, Ezechiel. xxvii, 12: "Plenus sapientia, et perfectus decore": et fuit ibi nisus obtinendi quod appetiit : ergo non fuit impossibile sibi: sed equalitas semper fuit sibi impossibilis:: ergo nunquam appetiit aequalitatem divinam, ut videtur.

Uxrerius queritur, Si peccavit appetendo esse sicut Deus ?

1. Videtur quod non: quia 1. Hoc est promissum electis. I Joan. Wl, 2:3. Seimus guoniam cum apparuerit, stmiles ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est : ergo si promissum est, appeti potest et debet : ergo hoe non est peccatum: ergo multo minus fuit hoc peccatum in Angelo qui altior fuit, et ad altius premium ordinatus si stetisset. .

2. Item, Appetere assimilari Deo, hoe est convertiad Deum : converti est laudatum in Scriptura de alus Angelis: ergo videtur, quod etiam Jaudabile sit in isto.

3. Item, Ratio bonitatis in omni crea- tura est assimilari primo bono quantum potest: et illud appetit esse quod aliquid appetit, ut dicit Boetius : ergo Angelus appetendo hoc, appetiit bonum in quo bonus fieret : ergo per hoc cadere non debuit.

4, Item, Conversio ad bonum commutabile aut est mala, quia est ad bonum commutabile: aut quia conversio. Si primo modo : ergo Deus esset auctor mali, quia ipse est auctor boni commutabilis. Si secundo modo : ergo omnis conyersio esset mala, quod falsum est: ergo videtur, quod Angelus in hoc non peccavit.

5. Preterea, Dicit Anselmus, quod voluit habere beatitudinem sine labore : sed in voluntate beatitudinis non peccavit: ergo si peccavit, hoc fecit hee circumstantia, sine labore: ergo pecca~ tum suum potius fuit in fuga laboris quam in appetitu altitudinis: hoc autem est peccatum acedie : ergo acedia, et non superbia, fuit peccatum Angeli, quod est contra ea quae supha probata sunt, ut videtur.

Sorutio. Dicendum mihi videtur cum Augustino et Anselmo, quod appetiit id ad quod pervenisset si stetisset. Unde sciendum, quod sicut probant Augustinus et Boetius in libro de- Consclatione Philosophiz, omnia appetunt beatitudinem : et licet beatitudo sit status omnium bonorum aggregatione perfectus, tamen tria sunt principia in ea, scilicet perfectum posse, perfectum scire, et perfectum velle. Beatitudinem igitur quoad perfectum posse appetiit demon: sed beatitudinem quoad perfectum scire appetiit homo primus. Perfectio autem ista consistit in tribus : quorum unum est substantia ipsius posse confirmata et alita, non declinans per infirmitatem. Alterum est illud posse per se habere, et non ab alio. Tertium est non exspectare illud per meritum sub alio, sed sine merito, sicut superior habet, habere. Et quoad primum non est peccatum appetere per- fectum posse rationali creature : quoad duo secunda, scilicet quod ase : velit habere quod nec esse potest a se- ipso : et quod statim velit rapere, quod | ex meritis sub alterius gratia est exspe- ctandum. Hoc enim dicit perversitatem ordinis rationalis creature. Unde secundum Anselmum, in istis duobus consjstit peccatum demonis. Unde quoad pri-. mum appetiit id ad quod pervenisset si stetisset : sed non quoad secundum, Item, quoad primum non appetiit similitudinem equiparantie vel equalitatis quia non appetiit tantum posse sicut. Deus, quia hoc cogitare non potuit. Sed quoad duo, secundum scilicet, et tertium . extulit voluntatem suam, et preetulit. voluntati divine. Et quoad hoc voluit. rapere contra Deum : et sic secundum quid voluit esse major Deo vel aequalis.

His habitis, facile est respondere objectis.

DicenpuMm enim ad ea quae sunt in Littera, quod appetiit aequalitatem in modo habendi, sed non in ipsa substantia appetiti. .

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit de quantitate appetibilis, et hoc bene: conceditur.

Ad aliud dicendum, quod per venisset, ad perfectum posse, sed non ad moet dum habendi.

Ad aliud dicendum, quod non appetiit rr equalitatem in quantitate equiparantia, sed in similitudine habendi.

Ad aliud dicendum, quod nisi ad modum habendi causabatur ex consideratione sui decoris: videbatur enim, quod justum esset prestari sibi hoc: unde, Ezechiel. xxvin, 17: "Elevatum est cor tuum in decore tuo". Alii dicunt, quod plus credit se posse cwxca ambitio quam possit.

Ad aliud dicendum, quod est simili tudo imitationis quae appetenda est cum ordine et modo habendi ab alio qui superior est, et de illa procedunt tres objectiones quae ponuntur per ordinem:

et similitudo aequalitatis in modo habendi, et de illa non tenent, et haec similitudo fuit in appetitu damonis.

Ad aliud dicendum, quod neutro modo est malum, sed potius in modo conversionis : quia scilicet convertitur ad bonum privatum, ut ad finem sicut quo perfruatur : quia tunc est conversio avertens, et hoc modo fuit conversio Angeli ad proprium decorem.

Ad ultimum dicendum, quod habere sine labore meriti non fuit ratio volendi vel appetendi : sed potius ratio fuit elatio ex consideratione sui decoris : ut ex hoc videretur sibi dignum, quod in hoc similis Deo esset, in acedia autem fuga laboris est ratio peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3