Articulus 4
Articulus 4
An averti est odio habere, vel invidere ?
Hoc enim videtur impossibile : quia 1. Sic odium esset primum peccatum Angeli, quod improbatum est supra '.
2, Preterea, Invidia Angelo fuisset primum, quod non potest esse : quia odium non est invidia: nec e converso.
3. Item, Odium (ut dicit Gregorius) est inveterata ira : ergo ira precessisset peccatum, istud, et ira fuisset primum peccatum, quod videtur in Apocalypsi, ubi dicitur, quod ve habitantibus in terra , quia descendit ad vos diabolus, habens ram mMagnam ;in corde autem ad terram portavit peccatum quod in ccelo conceperat > ergo videtur ita fuisse primum.
4. Item, Videtur falsum quod diciturin Littera, quod oderat Deum : quia Deus solus per se {bonum, et summum bonum est, et totus desiderabilis, ut dicitur in Canticis?: ergo nulla ratio odii potest esse in ipso: ergo nec demon potest ipsum odisse. ,
5. Item, Nihil quaerit assimilari ei quod odit : demon autem voluit assimilari Deo : ergo non habuit eum odio, ut videtur.
Soxutio. Dicendum, quod odium est primum consequens aversionem, sicut effectus causam: sed non fuit primum peccatum faciens aversionem dx#monis, sed potius superbia: statim enim ut aversus est, infernalis ignis succensus est in eo, et ex tune odio habuit judicem juste judicantem. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod invidia fuit respectu hominis non Dei: quia invidit homini salutem quam ipse perdidit, nec intendit Auguslinus dicere, quod invidia fuerit primum peccatum per essentiam, sed per causam : quia ubicumque precedit domina superbia, sequitur pedissequa invidia, sicut innuitur in Litéera.
Ad aliud dicendum, quod odium hic vocatur ira radicata, non quidem per consuetudinem, quia novella fuit: sed potius per confirmationem, quia simul cecidit, et in casu confirmatus fuit sive obstinatus. .
Ad aliud dicendum, guod Deum ut Deum, velutbonum odio non habet, sed ut judicem, quem sentit in impeditione inique voluntatis, et inflictione pone : ideo quia haec continua sunt. Et dicitur quod continua est imvidia, sicut dicit Psalmus txxin, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : et, Joan. xv, 24: "Oderunt et me, et Patrem meum".
On this page