Articulus 5
Articulus 5
Quid in Angelis est aversio, et conversio ?. et, Quid confirmatio, et obstinatio ? .
Ratione hujus potest esse dubium, Quid sit conversio, et quid aversio : sive confirmatio, et obstinatio ?
1. Constat enim, quod post habuerunt liberum arbitrium sicut et ante : ergo videtur, quod possint deflectiin quod voluerunt sicut et ante : ergo non sunt confirmati.
2. Item, Confirmatio sonat involuntarium : ergo inamissionem laudis in opere: ergo videtur, quod Angeli non sunt laudabiles in hoc quod Deo adherent.
3. Item, Potentiam habent rationalem ante sicut post, et e converso: sed omnis potentia rationalis de natura sua est ad opposita : cum igitur non auferatur ab ea natura, videtur quod post maneat indifferentia ad bonum et ad malum sicut ante.
Sotutrio. Dicendum ad hoc, quod sicut potentia materialis est ad actum : et quia non potest consequi actum qui in toto satisfaciat appetitui suo : ideo habendo unum actum, est in potentia ad alium : si autem consequeretur unum in toto complentem appetitum suum, sicut in sole et stellis est, non esset amplius in potentia. Ita est de potentia rationali in via, quod non consequitur aliquod appetibilium in toto complens appetitum et rationem, et ideo respectu oppositorum separabilis est ab utroque : sed in patria erit conjuncta appetibili cujus dulcedinem indesinenter penetrantem se sine fastidio et appetitu alterius degustat : et quia hoc infinitum est, ideo numquam avertitur ab illo, nec volet averti, nec potest : sed hoc non est non posse, sed summum posse est : et non coactio, sed spontanea voluntas immobilitata in quiete sui desiderii ex gustu boni quod numquam finiri potest, nec fastidium generare, et quod ad se totum vocat appetitum.
Ap primum ergo dicendum, quod liberum arbitrium licet sit ad opposita, non tamen est propter opposita, sed potius ut adhereat uni : et ideo cum invenit illud ultra quod nihil est querere, erit status in illo.
On this page