Articulus 5
Articulus 5
Utrum aer caliginosus sit proprius locus daemonum ?
Et queruntur duo, quorum unum est, Utrum iste sit locus proprius eorum, et quare coelum dicatur? Secundum autem, Utrum juste vel injuste agatur cum animabus, quod statim descendunt in infernum, cum demones in aere esse permittantur ?
Ap primum sic proceditur : 1. Dicit Boetius, quod communis animi conceptio est spiritualia in loco non esse : ergo videtur, quod in nullo loco detinentur violenter : ergo demones non delinentur violenter in aere isto caliginoso.
2. Item, In quocumque loco aliquid detinetur violenter, ab illo movetur naturaliter : si ergo Angeli in isto aere violenter detinentur, videtur quod ab ipso naturaliter moverentur, quod falsum est.
3. Item, Violenter est in loco, quod detinetur in loco praeter propriam liber- tatem : sed deemones desiderant hoc modo esse : ergo videtur, quod non sit eis locus violentus.
4. Item, Dicunt Domino : Venisti... ante tempus torquere nos. Item, Rogamus ne precipias nos in abyssum ire? : ergo videtur, quod habitent hic libenter, et in abysso violenter: ergo non sunt projecti ad locum istum,
Prarerea Queritur, Quare dicitur , coelum locus iste? Ceelum enim sonat in locum luminis et deliciarum : sed hic aer caliginosus est et poenalis totus : ergo videtur, quod ccoelum dici non debet.
Trem, Dicitur in hac eadem distinctione, quod non est eis concessum circa. nos habitare : ergo videtur, quod libentius habitent in terra quam in aere intep ccoelum et terram : et videtur, quod etiam convenientius : quia non habitant hic. nisi ad tempus ut tentent homines : tentare autem homines non possunt nisi sint cum hominibus : ergo nobiscum hie habitare deberent.
Irem quero, Usquequo possunt ascendere in aere? superior enim pars aeris quae prope ignem est, est calida vehementer in qua generantur ignes perpendiculares, et assub, et stelle comate, et hujusmodi. Et videtur, quod cum calor ignis proprie affligit demones, quod ibi sit proprius locus habitationis eorum,
Prarerra, Cum ignis calidissimus sit in sua sphera, videtur quod ibi proprie deberent habitare demones, quia ibi ma-. xime torquerentur, et non hic in aere : nobiscum. ,
SOLUTIO. Dicendum, quod est locus 4 deputatus rei secundum naturam, et locus deputatus ei. secundum congruentiam sui status. Locus secundum naturam non debetur Angelis, nec bonis, nec malis : locus autem secundum congruen-, tiam sui status debetur eis : et hic est duplex, scilicet secundum statum creationis, et sic locus est coelum empyreum : et secundum congruentiam status beatitudinis, vel culpe : et sic locus secundum beatitudinem est presentia faciei Dei : secundum culpam autem duplex, scilicet secundum meritum culpe, et sic est infernus qui vocatur mansio, vel domicilium, et habitatio : vel secundum officium, et hic est locus in aere caliginoso circa nos: quia enim tetra habent officia, ideo caliginem habitant : quia tamen exercitant nos, non longe a nobis sunt. Et per hoc patet solutio fere ad totum.
Ad aliud dicendum, quod desiderium est ex iniqua voluntate tentandi : sed tamen juste et justa potestas tentandi conceditur.
Ad aliud dicendum, quod libentius habitant hic : quia reputant se perditos quando potestas nocendi nobis aufertur: invidus enim semper delectatur in penis aliorum.
Ad aliud dicendum, quod coelum nominatur a tribus, scilicet quia habet aliquid luminis, delectationis, et aliquid figure ceeli : lumen habet materiale debile, et debilius ubi demones habitant quam hic circa nos, sicut jam in sequenti patebit. Preterea, spirituale lumen fidei, et charitatis, et aliarum virtutum, et stelle, Sancti scilicet ut luminaria lucentes in hoc mundo, et radiant hic, licet non in eis : quia sicut in celo, ita etiam in terra nititur trahere tertiam partem stellarum. Cum enim sint militantes boni in activa et in cclo et in terra, et sint alii aequati Deo in felicitate hujus mundi appetentes, illos homines trahit : dealiis autem duabus turmis nullum. Propter hoc etiam coelum vocatur, quia habet delicias gratiae in Sanctis :in demonibus autem delicias invidiw in subversione bonorum, sicut solatium est miseris socios habere penarum. Item, habet communicantiam cum figura : quia scilicet continet aliquid hujus mundi, scilicet terram, et aquam. Sed locus inferni ab omnibus electis conteritur et premitur : et ideo non ccoelum, sed oppressionem perpetuam indicat eorum qui ibi detinentur : tamen infra in tractatu de operibus sex dierum ponemus questionem super numerum ccelorum quem ponit Strabus, in quo continetur coelum aereum, et ibi magis patebit ratio.
Ad aliud dicendum, quod daemones hic libentius habitarent : tamen quia in ira non obliviscitur misereri Deus, non permisit hic eos habitare, ne nimis acriter nocerént, tam corporaliter apparendo, quam spiritualia nocumenta inferendo.
Ad aliud dicendum, quod secundum Philosophos tres sunt aeris regiones, quas quidam zonas vocant, quidam autem interstitia: superior, inferior et media : et superior quidem luminosa est, et tranquilla, et subtilis aeris, et calida vehementer, propter quod et estus a Philosophis nominatur, lumen autem habet, meo judicio, non ab igne, sed a vicinitate stellarum : et ideo quia umbra terre ibi contrahitur et minoratur, propter quod radii solis diutius permanent in ea. Ista autem pars quae est circa nos, tangit elementum solidum, quod est terra, et elementum politum et plane superficiei, quod est aqua : et ideo fit hic reflexio radiorum magna, propter quam magna generatur hic lux. Media autem inter has frigida est vehementer, et obscura : eo quod caret causa utriusque illuminationis: et ideo tempestuosa,. et generantur ibi tempestates, et nives, et grandines : et haec est habitatio deemonum: propter quod quidam sancti Patres dicunt, quod commovent nubes, et tonitrua, et hujusmodi ad nocumenta et terrores hominum : et ideo ille locus caliginosi aeris deputatus est eis. Quantum autem iste locus distat a terra, mensuratum est a Philosophis, sed non est hic locus hoc determinare.
On this page