Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quare non conceditur animabus damnatorum habitare hic nobiscum usque ad diem judicii, sicut demonibus ?

ARTICULUS VI. Quare non conceditur animabus damnatorum habitare hic nobiscum usque ad diem judicii, sicut demonibus ?

Secundo queritur, Quare non conceditur animabus habitare hic nobiscum usque ad diem judiciis, sicut damonibus ? Et quia hic est unus de erroribus Grecorum modernorum, scilicet, quod nullus descendat in infernum usque ad diem judicii, ideo amplius disputandum est contra hoc.

Videtur autem pro eis facere, quod 1. Non magis est condemnandus homo quam demon : demoni autem conceditur usque ad diem judicii hic habitare, licet quandoque descendant cum damnatis, ut dicitur in Litlera : ergo hoc etiam debet concedi animabus, damnatorum. :

2. Item, Deus quibusdam purgandis animabus (ut dicit Gregorius) concedit in eodem loco purgari, in quo deliquerunt : ergo videtur, quod etiam damnatis ad minus habitationem ad tempus concedere debeat.

3. Item, Platonici quidam ponebant secundam et tertiam generationem, et quidam simplicem permansionem, antequam esset reversio ad comparem stellam. Erat enim prima incorporatio in corpus viri: si autem bene se habuit in illo, et ante tempus periodi sui occisus vel aliter mortuus, remanebat anima circa locum sepulcri, et usque ad complementum periodi, et tune revertebatur ad comparem stellam. Si autem mulier. in prima incorporatione male se habuit, accipit secundam generationem in cor. pus foeminae ejusdem speciei : et si in illo iterum se male habuit, accipit ter. tiam generationem in corpus bruti suis. motibus congruum, suis scilicet si luxy.: riosus, canis si iracundus, leonis gp rapax, et sic de aliis. Hee autem senten. | tia physica non omnino a nihilo habuit. ortum : non videtur autem occasionem | prestitisse nisi remansio quarumdam animarum : ergo videtur, quod rema~ neant.

4. Item, Aristoteles dicit in II de. Somno et vigilia, quia quod ab hominibus dicitur, vel in toto vel in parte est. verum : aliter enim ipsum non esset: prima pars in definitione probabilis, cum: dicitur, quod probabile est quod videtur: omnibus, vel pluribus : dicunt autem: multi sancti viri videntes visiones, ei scribunt quidam, quia viderunt damna-. tos euntes in mundo isto, igne plenos, et apparentes circa loca sepulcrorum suorum, et inquietudinem facientes ibidem morantibus, et colloquentes cum quibusdam : ergo videtur, quod aliquid, veritatis sit in opinione illa.

Sep contra hoc est, quod & 1. Angelus antequam caderet, disposi-. tus erat ex gradu nature, quod adminiculum illuminationis prestaret homini cadenti : ergo in eo non debuit in toto perire utilitas ergo conveniens fuit, quod remanerent circa nos ad exeré itium.

2. Item, Quare manerent damnati? Constat enim, quod statim oportet quod habeant in se ignem_inferni quem meruerunt : ignis autem ille non hic est tolerabilior quam ibi : ergo non prodesset, etsi manerent hic.

3. Item, Aliquis sanctus conversus dé peccatis, videns loca et societates in quibus peccavit, indignatur sibi, et fugit loca illa et societates : ergo cum damunati eognoscant jam per poenas se male egisse in locis istis, poenitentia locoruM magis punirentur quam consolarentur : ergo non convenit eis manere hic.

4. Item, Constat, quod non manerent ad exercitium tentationis, cum ad hoc ex natura non sunt ordinate : cum igitur iste locus non deputetur nisi ad exercitium tentationis vel ad poenitentiam, oporteret quod manerent ad pcenitentiam : sed poenitentie non sunt susceptibiles post mortem : ergo inutiliter manerent, ut videtur.

Soturio. Dicendum, quod mihi videtur esse heresis, quod maneant : sed quod appareant non manendo, hoc mihi videtur esse verum secundum dicta Sanctorum. Quod autem non descendant in infernum ut ad locum habitationis perpetus, hoc absque dubio est hwresis in qua sunt multi Orientalium, et est derivata ab errore Pythagore, et ab errore Platonis.

Per uoc dicendum ergo ad primum, quod major condemnatio vel minor per se est in quantitate pene, et in loco horroris perpetui : sed in loco habitationis ad tempus non est condemnatio nisi per accidens, quia demonibus non licet hic manere nisi per accidens.

Av anrup dicendum, quod aliud est de animabus purgandis : quia quaedam lenissima indigent purgatione, sicut dicit Beatus Gregorius : et ille, ut detur aliis cautele exemplum, ostenduntur in locis in quibus deliquerunt, et ibidem quandoque liberantur. Sed de damnatis non sic est: quia si illi apparent, hoc est, propter cautelam vivorum : sed iterum statim transeunt in infernum ad loca peenalia et horribilia : ut sicut interius patiuntur incendium quocumque vadant, ita exterius congruentem sui peccatis habeant locum horridum. et tenebrosum.

Ad id quod objicitur de Platonicis, dico quod absolute et simpliciter est error, et non credendum : sed occasio- nem habuit ab idololatris, qui animas hominum per operationem demonum evocabant ad instrumentum sue fallacle : ut quasi testes essent cultus idolorum : et sic tanto difficilius ab eis recederent : et quasi super talem errorem fundatur Somnium Scipionis.

Ad aliud dicendum, quod aliquid veritatis est in apparitionibus, sed nulla in habitatione usque ad diem judicii : et hoc probatur ex divite purpurato : quia statim ut mortuus est, sepullus est in inferno . Et ex Isa. xiv, 9, ubi dicitur de mortuo Nabuchodonosor : Infernus subter te conturbatus est in. occursum adventus tui : et in Ezech. xxxvmi et XXxIx, et in multis aliis locis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6