Articulus 7
Articulus 7
Utrum daemones quotidie descendant ad infernum, aut continuo sint circa nos ?
1. Item, Hoc dicit Augustinus, quod quandoque sunt immixti in sanguine nostro, et faciunt ipsum bullire in concupiscentia; et immixti in saporibus ad provocandum gulam.
2. Item, Gregorius dicit, quod sedebat quidam demon super lactucam,et momordit eam monialis, et ex tunc obsedit eam.
3. Item, In Evangelio, Exibant autem demonia multa, et in gregem porcorum intravit legio demonum : ergo innegabile est demones frequenter esse cum hominibus, et in hominibus.
Communis opinio Sanctorum est, quod demones ignem ferant secum quocumque vadant : et hoc dicit Glossa super illud Jacobi, ii, 8, 6: "Lingua... inquietum malum, etc. Inflammat rotam nativilatis nostre, inflammata a gehenna", Constat autem, quod ille ignis est corporalis : ergo comburit per nature necessitatem, et non pro voluntate: ergo quotiescumque apprepinquat combustibili, comburit illud: et cum sit calidior quam noster in infinitum, ut dicunt Sancti, deberet incendere in favillam omnia corpora obsessa, et edificia, et
vestes, et omnia quibus appropinquat : et hoc non videmus fieri: ergo videtur, quod aliqui demones ignem non ferant secum : aut ille ignis non sit corporalis, aut quod demones non sint hic nobiscum, quorum nullum admittunt sancti Patres qui nobis fidem tradiderunt.
Solutio. Dicendum, quod daemones sunt hic, sicut prime objectiones pro. bant, et habent ignem corporeum se cum, et in se succensi sunt illo igne.
Ap 1 autem quod contra objicitur, Dicendum quod ignis non agit tantum” in natura, et ut ignis : sed potius illa vis est materialis, et mota ut instrumentum tantum, Primum autem movens et diri gens est justitia vindicans : et ille ignis est ut instrumentum illius justitie : ef ideo non agit nisi in ea in quae dirigit justitia vindicando condemnans. Et tunc cessat objectio quam quidam infideles contra nos aliquando fecerunt.
On this page