Articulus 3
Articulus 3
An liberum arbitrium liberius sit in bonis Angelis, quam in malis ?
i. Et videtur, quod sic per Anselmum, qui dividit liberum arbitrium in acceptum, et non acceptum : et acceptum in habens rectitudinem, et non habens : é habens rectitudinem, in habens cam amissibiliter, et non amissibiliter : similiter carens ea, aut caret ea recuperabiliter, aut irrecuperabiliter. Et dicit liberrimum esse in habente non acceptum habens rectitudinem amissibiliter, et post hoe in habente acceptum carens rectitudine sed recuperabiliter, infimo autem gradu in habente acceptum carens rectitudine irrecuperabiliter.
2. Ap ipem videtur etiam esse ratio: quia tanto liberius videtur esse, quanto minus servit: sed nullo modo servit it. confirmatis, in illis autem malis servit: quia omnis qui facit peccatum, servis est peccati': ergo liberius est in bonis; quam in malis, .
SED CONTRA: 1. Est dictum Bernardi, qui dicit quod libertas a coactione non magis est in Deo quam in creatura, sed in Deo potentior: et non magis in bonis quam in malis, sed in bonis ordinatior : ergo videtur, quod aequaliter insit.
2. Item, Libertas a coactione dicit privationem coactionis : privationes autem non recipiunt magis et minus : non enim unus est magis nudus quam alius, nec unus magis cecus quam alius : ergo cum libertas fundetur in privatione, videtur guod sit aequalis omnibus quibus convenit.
Soxvurio. Dicendum, quod liberius est secundum gradus quos ponit Anselmus. Ad id autem quod objicitur per aucto- ritatem Bernardi, dicendum quod liber-. tas a coactione dicitur dupliciter, scilicet secundum privationem absolutam, et sic verum est quod dicit Bernardus : vel secundum id in quo fundatur privatio. Sicut in naturis privatio est duobus modis : una autem fundatur in materia cui forma est absens, et alia quae fundatur in forma contraria : ita est hic : quia libertas fundatur in forma quae non obligatur materiae : et in hoc contrariatur forme naturali : unde quoad hanc formam relatam ad opera contingit esse liberius et minus liberum, secundum quod magis et minus est illa nobilis, vel expedita plus vel minus ad actum.
On this page