Articulus 4
Articulus 4
Utrum daemones triplicem habeant scientam: unam ex nature subtilitate, secundam ex temporum diversitate, tertiam ex revelatione ?
ARTICULUS IV. Utrum daemones triplicem habeant scientam: unam ex nature subtilitate, secundam ex temporum diversitate, tertiam ex revelatione ?
1. Liberum enim arbitriam lesum est per peccatum : ergo et ratio, et voluntas : igitur sicut voluntas confirmata est in malo, ita ratio debet esse confirmata in falso: et cum nihil nisi verum cognoscatur, videtur periisse scientia deemonum.
2: Item, Angeli mali dicuntur tenebra : tenebra autem magis opponitur luci intellectus, quam charitati affectus, quia tenebra est lucis privatio, : ergo videtur, quod lumine rationis demones sunt privati.
3. Item, Nulla mala voluntas est, quam non precedit mala electio : nec mala electio.est, quam non precedit malum judicium : nec. malum judicium, quod non precedat mala cognitio et error : ergo a. primo non est mala voluntas, quam non precedit mala cognitio et error : cum igitur demones universaliter corrupti sunt voluntate, universaliter corrupti erunt in cognitione veri.
1. Item, Bonum est diffusivum esse, et non verum : ergo bonum inseparabilius adhzret rebus creatis diffusis bonitate Dei, quam verum : ergo si demones universaliter corrupti sunt ad bonum, erunt etiam universaliter corrupti ad verum: haec autem corruptio non est nisi per ablationem cognitionis : ergo
5. Item, Dionysius : "Malum demo.. nis est contra deiformem intellectuy esse:" ergo malum suum impedit dej. formem intellectum : sed ille est cog. noscere per species innatas, ut pring dictum est in questione de cognitions Angelorum : ergo videtur, quod damo. nes per species hujusmodi non cogno. scant : nec etiam cognoscunt per sensum, quia non habent sensum : ergo nullam habent cognitionem. “
6. Item, Dionysius, ibidem : "Malum daemonis est furor irrationalis, amens vel demens concupiscentia, et phantasig proterva:" phantasia est virtus accipiens phantasma a motu sensus factum : ergo videtur, quod nulla cognitio intel jcetualic sit in demone.
Unrerius quaeritur de illa cognitione & que est per longitudinem experimenti.. Experimentum enim est cognitio sensibilium : et hanc non habet demon, cum non utatur sensu.
7. Item Revelatio a supernis spiritibuy.™ non fit nisi per illuminationem : daemones autem non illuminantur, cum perpetuis tenebris sunt addicti: ergo videtur, quod nulla istarum cognitionum sit conveniens demoni.
Sorutio. Dicendum, quod optime dicit hic Augustinus, et Isidorus accipiens ab Augustino, quod triplicem cognitionem habent demones : aut enim cognitio est naturalis, et illa est per species acceptas in creatione, de quibus supra habitum est, quod in illis non differunt dzmones : aut per cognitionem acquisitam : et hoc duobus modis : aut de his que sunt supra rationem, et de his nom certificat nisi revelatio : aut de his quae sunt contingentia de futuro, de quibus recedit signum in natura, ut in motu ceeli, vel dispositione elementorum, vel dispositione corporum animatorum : et de his est per experimentum, et conjecturam.
Ap pRIMAM ergo objectionem dicendum, quod ratio non ita complectitur bonum sicut voluntas : et ideo corruptio per malum principaliter corrumpit voluntatem, et non rationem nisi secundum quod est considerativa simpliciter veri et boni : et hoc est scire quod nihil vel parum facit ad virtutem : velle autem, et operari multum facit.
Vel dicatur planius, quod est ratio speculativa, et ratio practica : ratio speculativa in Angelo non est corrupta, et hec non est pars liberi arbitrii, sed practica est corrupta, secundum quod eligit sibi, et haec est pars liberi arbitrii. Unde dicit Dionysius : "Data illis naturalia, nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra, et splendidissima."
Ab atiup dicendum, quod demon est tenebra perfecta in luceque inducit calorem, et hujusmodi est cognitio approbans bonum : sed in luce vana, quae lux est sine fructu, non sunt tenebre, imo splendent, ut dicit Dionysius.
Ad aliud dicendum, quod nulla voluntas est quam non precedat mala electio sibi, id est, eidem qui vult malum : quia nisi electio determinet, ipse non volet. Sed non oportet quod non habeat scientiam eligendi bonum : quia multi optimam habent scientiam eligendorum, et e contrario agunt, ut dicit Philosophus.
Ad aliud dicendum, quod illud bonum quod concreatum est creature, quia est a bono, est bonum secundum quid, et_ non bonum gratie : et hoc non in toto amisit demon : sed illud non. convenit sibi, nisi in quantum est, et non simpliciter. Sed verum quod convertitur cum ente, est in eo in quantum est : sed hoc non est verum, quod est finis. intellectus speculativi. Et ideo objectio: tota vadit per equivocationem : quia. nos loquimur de corruptione boni gratiw et boni naturalis ordinati ad gratiam, et. non boni quod cum ente convertitur : et loquimur de vero quod est finis intelle-. ctus speculativi, et non de illo quod convertitur cum ente.
Ad aliud dicendum, quod intellectus: potest dici detformis tripliciter, scilicet ab intelligibili, et ab imitatione gratia, et a similitudine actus : ab intelligibili,. ut quando est de Deo, et sicut contem= plativus homo potest habere intellectum. deiformem : ab imitatione gratia, et sic Sancti habent intellectum deiformem : a similitudine actus habere intellectum deiformem, est intelligendo non indigere collatione et inquisitione, sed statim omnia videre quorum potest. haberi scientia. per rationem: et hoc ultimo modo habent Angeli intellectum deiformem, et tanto plus, quia habent apud se, non accipientes a rebus intellectum suum : et hoc ultimo modo malum dzmonis est esse contra intellectum deiformem, id. est, contra jus intellectus deiformis : quia facit contra judicium talis intellectus : et anima peccans contra judicium talis intellectus, est anima peceans contra judicium bene disposite rationis.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Commentator super lib.. de Anima, phantasia apud Grecos dicitur equivoce, a gavtatw, quod est appareo, et sic ponitur quandoque pro _ intellectu possibili : et a phantasmate, et sic est pars sensibilis anime. Et primo modo est in Angelo malo, secundo modo -non.
Si autem queritur, quare dicitur phaniasia proterva ? Dico, quod intellectus damonis phantasticus, id est, apparitivus ex signis obscuris dicitur : eo quod non contiguatur irradiationi luminis primi. Proterviens autem dicitur : quia scienter oppugnat verum, pracipue quod est verum secundum pietatem. Ille enim proprie dicitur protervus, qui impedit processum verum quem scit esse verum : ignorans autem, qui disponitur contrariis principiorum : sed nesciens, a quo universaliter privata est scientia. Furor irrationalis dicitur : quia furor per se irascibilis est, et furor fervens ira: et hoc non debet esse secundum ordinem rationis, nisi contra nocivum boni et honesti. Sed demon non irascitur nisi bono et honesto, cul numquam irascendum est : et ideo dicitur furor irrationalis. Amens autem concupiscentia est concupiscentia sine mente : quia mens ordinat concupiscentiam respectu boni ct delectabilis : sed mali ut malum non est concupiscentia per se : et ideo quia plaeet demoni malum per se, ideo dicitur concupiscentia amens.
Ad aliud dicendum, quod experimentum accipit a signis naturalibus, et preecipue quando vult decipere, sicut in motu stellarum gquedam prenosticantur futura, et in signis nubium : et illa preedicit ad decipiendum ad hoc quod credatur sibi etiam in falsis. Quandoque etiam cognoscit mentem hominis in signis exterioribus, vel interioribus : intericribus, ut sunt concursus spirituum et sanguinis: exterioribus, ut rubor, vel pallor, et hujusmodi : et hoc non accipiendo aliquid a rebus, sed potius, ut supra diximus, per formas quas habent apud se, que determinantur ad hujusmodi figuram vel signa.
On this page