Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum demones possunt futura praedicere? Et, Quae sit differentia inte demones futura predicentes, et Pro. phetas ? et, Per quem modum dzmon inspirat suos prophetas ?

ARTICULUS V. Utrum demones possunt futura praedicere? Et, Quae sit differentia inte demones futura predicentes, et Pro. phetas ? et, Per quem modum dzmon inspirat suos prophetas ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, "Aliqguando iidem ne. fandi spiritus, etc."

Hic enim cadit questio de divinationi. bus demonum.

Videtur enim, quod futura predicere possunt : quia 1. Homines arte scire possunt futura ad longum tempus : ergo multo magis demones qui multo majorem _habent scientiam. Quod autem homines possunt scire futura, patet per Astronomos judicantes de eventibus in tota vita per constellationem nativitatis, et de eventibus in toto anno per scientiam revolutionis a principio anni, et de eventibus in viginti annis per scientiam circuli in conjunctione Jovis et Saturni de triplicitate in triplicitalem : ergo multo magis hoc prevalent damones.

Si dicas quod errant, et non illa sciri per astra. Contra : Augustinus in libro V de Civitate Dei dicit sic : "Non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias afflatus quosdam va lere sidereos, sicut in solaribus access bus et recessibus videmus etiam ipsa anni tempora variari, in lunaribus incrementis atque decrementis augeri vel minui quaedam genera rerum, sicut os treas, et conchas, et mirabiles astus Oceani, non animos et animi voluntates positionibus siderum subdi."

Si dicas, quod hoc non negatur quit habeant effectum super corpora: igitut qui prescit proportiones motuum eorum per multos annos, ipse potest predicere futura accidenltia corporum per iultos annos.

Si dicas, quod non possunt in animas nosiras et voluntates, etiam ipso Ptolemeo in Centilogio testante, et dicente, quod sapiens homo dominatur astris : hoc non negatur: sed tamen nullus Sanctorum negat hoc quin cholere, sanguinis, etaliis anime tracte dispositionibus corporis, citius moveantur ad iram, et hujusmodi : ergo ex signis corporum potest haberi conjectura de signis voluntatum.

2. Item, Nos invenimus per vestigia umbilici nati in primo parvulo quasdam obstetrices prenosticare de numero puerorum quos ila mulier paritura est in tote tempore vite nisi impediatur per accidens, et sepe dicere verum: ergo videtur, quod demones hoc multo magis prevaleant.

Uxrerivs queritur, Cum ipsi quedam futura preedicant, quae differentia sit inter eos et Prophetas ? .

Videtur, quod nulla: quia Propheta dicit contingentia futura, et demon similiter : ergo non differunt.

Unrerivs queritur, Per quem modum inspirant suos Prophetas, sicut dixit spirilus nequam : Hygo decipiam Achab... Ligrediar, e& ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus ',

1. Constat enim, quod aequale non potest in aequale : mens autem nostra immediate supponitur Deo : ergo per naturam aequalis est Angelo, ut quidam dicunt : ergo superior demone : ergo demon non potest aliquid imprimere ei.

2. Item, Ipse demon non est creator alicujus rei, utinfra habebitur : ergo nec specierum quas mendax Propheta habet in anima, etin quibus videt futura: cum igitur in illis tantam futura videantur, videtur quod non possit umgquam futura revelare Prophetis suis.

Soturio. Ut sine prejudicio loquar de rebus occultis, dico quod demones futura scire possunt corporalia aliquo modo ad cursum nature ordinata, tribus modis, scilicet percursum siderum, et per dispositiones rerum naturalium, et per revelationem sibi factam. Quae autem non habent cursum redigibilem in ordinem causarum naturalium, puto quod nullam habent de his precognitionem, sicut nec homo qui de divinationibus se intromittit, ut dicit Augustinus in libro V de C7vitate Dei, et aliis multis locis : et per hoc pro tanto concedo divinationes astrorum, sicut Augustinus, et non amplius.

Ap Hoc quod objicitur de his quae dependent a libero arbitrio, dico quod secundum quod a libero arbitrio pendent, non sciuntur per astra : sed secundum quod significantur in dispositionibus corporum, conjectura incerta habetur de eis. Unde distinguit Damascenus, sicut et Aristoteles in libro de Somno et vigilia, inter causam et signum: quia causa est ad cujus sequitur aliud: et sic bellorum et voluntariorum sunt astra signa, non cause, scilicet in quantum voluntates hominum trahuntur dispositione corporum ad mobilitates et affectiones quasdam ; sicut etiam dicit medicus, quod bona complexio significat bonos mores, et mala malos, et sicut dicit melancholicos esse invidos et perfidos fidem non retinéntes, et hujusmodi : et sunt signa quae frequenter fallunt.

Ad id quod quaeritur de differentia inter Prophetas et demones futura predicentes, dicendum quod demon dicit ea que ab alio accipit, vel in cursu nature videt: Propheta autem dicit ea quae novit per inspirationem.

Ap ip quod ulterius queritur, puto sine prejudicio esse dicendum, quod demon non injicit in animam sui Propheia species, sed potius de existentibus ibi

elicit intellectum novum futurorum. Est enim de speciebus et litteris aliguo modo simile: quia sicut eedem litter diversimode combinate et ordinate faciunt comeedias et trageedias : ita etiam eaedem species diversimode ordinate exprimunt diversa presentia, preterita, et futura. Sicut enim dicit Philosophus in II de Somno et vigilia: Sensibus ligatis per somnum, efficitur intellectus agens po-

tens ut extrahat de phantasmatibus que-

dam signa futurorum, in quibus accipiuntur prenosticationes : ita dici potest,

quod applicatio luminis naturalis quo vi-

get intellectus demonis ad lumen intellectus Prophete falsi, elicit quaedam quae ostendunt futura, et aliquando vera, et aliquando falsa, semper autem cum jn. tentione fallendi : et hoc modo est inspiratio falsi Prophete.

Ad id autem quod contra objicitur, dici, potest, quod anima” mea in premio merito potest equiparari Angelo, sed nog in modo percipiendi illuminationes, sicut dixit Alexander in libro de Motu cordis, quod anima illuminationum quae sunt a prima est ultima revelatione perceptiva,

Ad aliud dicendum, quod licet deamon non habeat lumen gratie, habet tamen lumen nature fortissimum, et utitur illo in malum, scilicet ad decipiendum homines per pseudoprophetas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5