Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum per demones possunt fieri prestigia, et qualiter faciunt ?

ARTICULUS VI. Utrum per demones possunt fieri prestigia, et qualiter faciunt ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Quorum. scientia atque virtute efiam magice, etc."

Et queruntur hic quatuor, quia duplex fit operatio arlis magice : una in praestigiis eorum quae apparent et non sunt, alia in transmutatione rerum quarumdam secundum veritatem.

Queritur primo, Qualiter fiant preestigia per damones ? Secundo, Qualiter possunt transmutare corpora? Tertio, Utrum possunt inducere formas substantiales ? Quarto, Utrum demones in illis javentur constellatione, vel non ?

Ad PRIMUM sic proceditur : 1. Magica quedam“puella videbatur habere speciem equi, et ducta ad abbatem quemdam, dixit ille : Hee puella equa non est : sed orate ut ab oculis vestris auferantur species quibus impedimini ad videndum formam ejus, et tunc videbitis quod numquam equa fuit® : ergo videtur, quod hujusmodi prestigia sint potius in oculis intuentium, quam in corporibus in quibus esse videntur.

2. Item, Si essent in corporibus in quibus esse videntur, tune respectu omnis intuentis illa corpora uno modo apparerent : sed hoc non est verum : quia sanctus videt uno modo, et peccator alio modo: ergo forme prestigiorum non sunt in corporibus in quibus, etc.

2. Item, Illa forma necessario esset in aliquo ut in subjecto : aut ergo in eodem in quo est illa cui circumponitur, aut non. Si eodem, tunc due substantiales forme essent in eodem, scilicet forma prestigil, et forma naturalis, quod esse non potest. Si autem in alio, hoc non potest esse nisi aer circumpositus : et hoc est impossibile: quia aer non continet formam, sed potius spargit et diffundit.

4. Item, Cum non semper remaneat idem aer circa corpus illud in quo apparet forma prestigii, non maneret illa forma, aut oporteret quod eadem numero esset in diversis subjectis, quod est impossibile. Si autem dicas, quod impossibile est secundum naturam, sed non demoni: hoc omnino nihil est : quia demon debilior est quam natura, et est etiam contra principia illius artis : quia hoc est in ea suppositum a quodam auctore loquente ad suum discipulum, et dicente : Scias quoniam impossibilitatis natura firma ést, et non permanet hoc quod aliquis nititur contra necessarium.

Soxutio. Absque prajudicio dicendum, quod forme ille non sunt in rebus in quibus apparent esse, sed potius in oculis et sensibus intuentium. Quod qualiter fiat, accipiatur per auctoritates Philosophorum trium, in quibus per simile id videre possumus.

Dicit enim Aristoteles in lib. de Som- no et vigilia, ostendens qualiter simulacra in dormiendo videntur esse sensata accepta non secundum rei veritatem. "Non solum vigilando motusa simulacris tiunt, et quae extrinsccus et quae in corpore sunt : sed etiam quando fit passio hee quae vocatur somnus, et magis tunc apparent : sub die enim repelluntur, dum operantur sensus et intelligentia, et exterminantur quemadmodum juxta magnum ignem minor, et tristitia et oblectationes parve juxta magnas: dum vero quiescunt, supernatant et parva simulacra. Noctu vero propter vacationem particularium sensuum etimpotentiam agendi: eo quod ab exterioribus ad id quod intrinsecus fiat caloris reflexio, ad principium sensus referuntur, et fiunt manifesta sedata turbatione." Et intendit dicere secundum expositionem commenti, quod caloris motus in dormiendo colligitur intrinsecus in loco digestionis, et ab illo fiunt evaporationes ad caput, quae evaporatio a cerebro infrigidata descendit in organa sensuum, et gravatea, removendo calorem, et claudit, et immobilitat : in fluyn autem a cella anteriori flaunt sensibilia recepta prius, et interius tangunt organa in principio sui, hoc est, in sensu communi: et tunc videntur esse sensata verissime, et convertitur anima ad ipsa, sicut ad res acceptas per sensum.

Idem omnino dicit Avicenna, et-idem dicit Averroes in libro de Somno ec vigilia. Possumus igitur dicere, quod demones in operibus prestigiorum faciunt ab intus fluere species aliquas ad organa sensuum, quotiescumque contingat intueri vel comparari sensum ad illud sensibile circa quod Operatur magus: et sic deludunt oculos, et sensus, cum nihil sit veritatis in re.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6