Articulus 7
Articulus 7
Quomodo et qualiter demones transmy. tant corpora, utrum scilicet corpore assumpto, vel alio nodo ?
ARTICULUS VII. Quomodo et qualiter demones transmy. tant corpora, utrum scilicet corpore assumpto, vel alio nodo ?
Videtur enim, quod hoc non possint facere, non assumpto corpore : 1. Dicit enim Philosophus in libro XVI de Animalibus: "Sinon tangit, non agit, et non sequitur alteratio :" dxemones autem non tangunt physice, nec mathematice : ergo -non agunt in corpora,- nec transmutantea. _
2. Si dicas quod hoc argumentum etiam secundum Philosophos non tenet: quia sunt substantie separate, quae agunt et transmutant corpora, secundum quod videtur Aristoteles dicere, quod opus nature sit opus intelligentie. Contra : Nullus umquam Philosophus concessit hoc quod aliquis motus esset in hac materia transimutabili, qui non reduceretur ad motum alterius corporis moti a mo-. tore spirituali : sicut opus artis reducitur ad artificem qui movetur ab anima, sed non immediate reducitur ad animam sicut etiam motus hujus generati reducitur ad motum cceeli quod movetur (ut ipsi dicunt) a suo motore spirituali, quicumque sit ille. Si autem dicas quod. simpliciter est : quia demon colligit semina, ut dicitur in Littera, et median-. tibus illis transmutat. Tune quero, per quem modum colligit, quibus manibus, vel quo: movente, cum non habeat cor: pus, et non erit modum invenire, ut videtur.
3. Item, Nihil non unitum alicui materi unione forme vel motoris, potest transmutare materiam aliquam : demon buic materiae non unitur unione forma, quia non est in ea ut in subjecto : nec unione motoris, cum inter motorem et mobile sit semper proportio : ergo videtur, quod non movet vel transmutat eam.
Si dicas quod est motor intrinsecus, et de hoc verum est quod objicitur : et est motor extrinsecus, et de hoc falsum est, sicut natura motor est navis non unitus navi. Contra : Nauta numquam movebit navem nisi per ea quibus motus suus navi proportionatur, ut clavo, et gubernaculo, et velo, et hujusmodi : sed nihil talium est inter demonem moventem, et hanc materiam motam : ergo videtur, quod non moveat eam. Sed si hoc concedatur, istud non videtur quomodo nos videmus quod commovent nubes, et commiscent mixtiones, et faciunt transmutationes, sicut verterunt virgas in serpentes, et hujusmodi: ergo videtur, quod transmutant etiam non assumpto corpore.
Sorutio. Dicendum, quod daemones secundum dicta Augustini transmutant corpora, et colligunt semina, et hujusmodi : quod qualiter fiat, oportet accipere per simile. Quidam Philosophi, sicut Avicenna in libro VI de Naturalibus, et Algazel in Physica sua ponunt fascinationem, ita quod anima unius hominis per adspectum vel propinquitatem impediat processum operum alterius hominis, virtute spiritualiter egrediente de una anima, et operante super aliam. Hoc autem non dico approbans dictum illud : quia bene credo, quod fidem firmam in Domino habenti non nocet fascinatio, nec nocere potest ars magica, nec facit aliquid ex his quae de talibus timentur: sed in hoc possumus videre, quod sunt quedam operationes continentes speciem Im quantum est haec species, quae non conveniunt alicui principiorum — illius Speciei, et he. conveniunt speciei prout est in hoc individuo et in alio individuo ejusdem speciei, aut non conveniunt, aut secundum minus, sicut verbi gratia, quod sapphirus curat anthracem, et smaragdus frangit inclinationem ad. coitum, et quod adamas restringit magnetem ne trahat ferrum, et hujusmodi. Ita possumus dicere, guod substantias spirituales in quantum natura superiores sunt quam corporalia, sequitur virtus transmutans etmovens corpora : sed tantum est dicere, quod corporalia habentia hujusmodi virtutes, agunt illis virtutibus per necessitatem natura presente in eo ad quod est proportionata virtus, et alio tempore illa virtus non est activa nisi potentia tantum : sed spiritus habent hoc secundum libertatem voluntatis claudentis vel aperientis virtutem, secundum quod proportionantur materie in quam agit virtus illa.
Seo Tuna dicemus ad illa quae primo objiciuntur, una solutione, quod Philosophus loquitur ibi de actione quae est a qualitatibus activis, quae sunt elementales, et non de operationibus habentibus species. Vel dicatur melius, quod quando dicit Philosophus : "Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio," quod intelligitur non de tactu substantia agentis, sed de tactu virtutis : nisi enim illa tangat mobile, numquam sequitur alteratio.
Si autem queritur, Qualiter tangat, utrum scilicet se multiplicet in medio usque ad mobile, sicut calidam movet ? Respronsio. Videtur mihi, quod non: sed potius ex proportione spiritus agentis ad id in quod agit secundum imperium fit virtus transmutans in corpore : sed in rebus corporalibus agentibus per virtutes que species suas consequuntur, bene credo quod devenit virtus per medium usque ad rem in quam agunt.
On this page