Articulus 8
Articulus 8
An daemones in transmutatis corporibus possunt inducere formas substantiales ?
Videtur quod non : quia 1. Exod. vu, 44 super illud, Fecerunt autem et ipst, scilicet malefici, sicut dicit Glossa Strabi, sciendum est, quod diabolus figmentis spectantium oculos deludebat, ut res in sua natura manentes, aliud viderentur : ergo videtur, quod de virgis non fecerunt serpentes, sed vi-~ debantur : ergo fuit prestigium, et non transmutatio.
2. Item, Ibidem dicit Augustinus in principio cujusdam magne Glosse, quod Moysi virga absorbuit virgas, non dracomes : absorbere enim potuit quod erat, non illud quod non erat. :
3. Item, In tempore Antichristi erit demon majoris potenti# quam. fuerit tunc, vel sit nunc: et tamen tunc non poterit facere vera miracula: ergo nec nunc veras transmutationes. Quod. autem tunc non possit facere vera miracula, videtur in epistola II ad Thessal. n, 9 ubividetur dici, quod erunt mira~ cula illa secundum operationem Satan in prodigiis et signis mendacibus : ergo videtur, quod non vere corpora ad formas aliquas transmutant.
4. Item, Dicitur in Littera, quod non, operantur nisi sicut agricole : illi auten non transmutant ad foram, sed adju, vant naturam : ergo demones. faciunt similiter.: ergo videtur, quod si etiam transmutatio fit quandoque, quod illam facit natura.
5. Item, Ars non transmutat a fottng substantiali in formam : quia dicit Ane stoteles in IV Meteororum : "Sciant arti fices alchimiae species transmutari non posse :" ergo nec demones, quia ipsi non operantur nisi per modum artis,
6. Item, Super illud Psalmi LXXvu1; 49 : Misit immissiones per Angelos maz los, dicit Augustinus : "Ea quae mirabi: liter in creaturis fiunt, attribuere malis Angelis non audemus." Cum igitur mi-. rabile sit arduum et insolitum quod preter spem et facultatem admirantis appa~. ret, videtur quod Angeli mali nihil tale: faciunt : et cum tale sit transmutatio subita corporum in formas aliquas, videtur quod Angeli hoc facere non pos sunt.
7. Item, Nihil habet potestatem trans.-. mutandi corpora quibus ipsum patiens ab eis jam subjacet : Angelus. malus: subjacet elementis, quia patitur ab igne” corporali : ergo non habet potestatem:. transmutandi elementa ad ahiquid ex. elementis compositum. fe
8. Item, Illud corpus .quod transmu: tant demones ad formam, a quo agente. habebit formam ? Omnis enim forma est a convenienti, ut dicit Philosophus in libro VII prime - Philosophie. Constat. autem qued demon nec est conveniens; genere nec specie cum forma educta : er-. go non est ab ipso.
Si dicas quod eadem ratione forma. substantiales etiam non sunt a Deo agente, et transmutante :. hoc non valet: quia apud Deum est exemplar. cognitivum et operativum omnium : et hoc non est apud Angelum bonum vel malum: ergo videtur, quod demones nullo modo possunt corpora transimutare ad formam aliquam substantialem.
1. Colligunt semina et transmutant corpora secundum voluntatem permittentis Dei, vel ad fallendum fallaces, vel ad probandum electos.
2. Item, Augustinus, in Glossa super ilud Exodi, vu, 11 : Fecerunt et ipst, scilicet malefici, etc. : "Damones quamvis mali naturam suam non amiserunt : ideo dum per incantationem malefici eorum aliquid fieri conantur, discurrunt per mundum, et subito semina quibus hoc agitur afferunt, sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt." Hic expresse dicitur, quod nove species producuntur vi demonum, permittente Deo : ergo transmutant ad formam.
3. Item, in Zittera dicitur, "Fecerunt autem et malefici similiter." Non dicitur autem ibi, Videbantur autem malefici facere similiter.
4. Item, Job, xui, 24: Non est super ferram potestas quae comparetur et : ergo videtur, quod si potestas artis operetur super corporum transmutationes, ut alchimia, quod demones hoc multo magis facere prevaleant.
5. Item, Augustinus dicit, quod Deus ordinavit mundum, spiritualem substantiam preponendo corporali. Potentius. autem et prepositum alii se habent in ordine moventis et transmutatis ad inferius : ergo videtur, quod demones ad novas species possunttransmutare corpora.
6. Item, Legitur in vitis Sanctorum et in legenda de sancto Bartholomeo, quod eos quos ante leserant, curare videban-- tur dum a lesione cessabant. Videtur autem, quod hoc parum sit eis, secundum ea quae dicuntur hic. Si enim semina possunt colligere ad subitam corporis transmutationem in aliam formam specie et genere, ut est transmutatio virge in serpentem, videtur quod multo magis dossunt colligere semina ad reducendam inequalem complexionem ad e# qualitatem : ergo non est inconveniens dicere, quod verissime sanabant etiam per naturam infirmos.
7. Item, De medico conceditur, quod ipse sanat : ergo multo magis concedendum est de melius sciente, et subtilius operante : demon autem et melius scit, et subtilius operatur : ergo de eo concedendum videtur, quod ipse verissime curat infirmitates.
Solutio. Quid de ista questione verum sit, solum Deum et Angelos qui hac operantur puto ad plenum cognoscere : tamen quantum potest haberi a doctrinis Magistrorum simul et Naturalium, tunc puto, quod nullam formam substantialem permanentem inducunt, nisi solum illam quae etiam de facili ex putrefactione produceretur.
Et ad hoc intelligendum, notandum quod transmutatio corporum est quatuor modis : quorum unus est miscibilium ad actum mixti tantum, in quo miscibilia remanent secundum veritatem consequentem suas proprias species, licet non remaneant secundum formam suarum specierum, sicut miscentur medicine composite, ut tiriaca, et electuaria, et hujusmodi : et in talibus quaedam sunt virtutes, quae consequuntur singula recepta, et natura quae sagax est, quando accipiuntur dividit ea. Aliud autem est quod consequitur actum mixti quantum est ex omnibus, ut in tiriaca resistere veneno consequitur actum mixti in quantum ex omnibus est. quae recipiuntur in ea : sed confortatio cordis, et hepatis, etc., consequitur particularia recepta : sicut etiam videtur in artificiatis : quia domus habet quaedam a partibus, quedam atoto conjuncto, ut valere centum marcas.
Alia est transmutatio corporis in sua componentia : sicut dicimus ignem transmutare corpora, eo quod habet qualitatem vehementer activam.
Tertia est per exspoliationem proprietatum, et dationem aliarum per liquefaclionem et cibationem et sublimationem et distillationem, quibus operantur alchimici: et hoc modo operatione satis nota fit panis, et atramentum, et hujusmodi. Et puto quod non dant formas substantiales, sicut etiam dicit Avicenna in Aichimia sua : cujus signum est : quia in talibus operatis non inveniuntur proprietates continentes speciem : unde aurum alchimicum non letificat cor, et sapphirus alchimicus non refrigerat ardorem, neque curat arteriacam, et carbunculus alehimicus non fugat venenum vaporabile in aere. Et omnium talium experimentum est in hoc quod aurum alchimicum consumitur plus in igne quam aliad, et similiter lapides alchimici :et iterum non durant ita diu sicut naturalia illius speciei. Et hoc ideo est, quia non habent species, et ideo negavit eis natura virtutes quae dantur cum speciebus ad conservationem specierum.
Quarta transmutatio est per naturam, et tune puto, quod a Deo qui primus auctor omnium est, omnis forma substantialis detur virtute ccelesti: et ab ipsa etiam dantur proprietates conservantes iilas species. In hac autem transmulatione quaedam sunt de facili transmutabilia, ut quae sunt similium corporum, et generatio eorum est facilis, ut rane, et serpentes : fiunt enim de facili parvo calore putrefactorum etiam perartem juvantem naturam, sicut dicit Avicenna quod ex capillis praecipue mulierum in humido calido sub sole positis in loco convenienti sub terra aliquantulum fiunt serpentes, et ex atriplice in concavo arboris putrefacte, et stillante pluvia, fiunt rane. Et Avicenna narrat, quod etiam ex levi coctione quandoque in uno momento sicut in terra sua campus plenus apparuit bombicibus, et omnes fecerunt sericum, licet non esset ita bonum ut aliud, eo quod non habebant conveniens nutrimentum de foliis mori: et ad plu- viam modicam quandoque generantur infinite parve rane. .
In tria ergo genera operum, scilicet primum, secundum, et tertium, credo posse damones ex sua virtute, sed non in primam partem quarti : et si faciunt animalia quae etiam ex putrefactione fierent et subito, tune oportet ut aliquo modo juventur a natura, ut dicit Augustinus in Zzfera : sed in animalia perfecta non credo eos posse aliquo modo.
AD PRIMUM ergo et secundum dicendum, quod Strabus et Augustinus (ut apparet inspicienti Glossas) loquuntur sub dubio, utrum vere operationes sunt aut prestigia tantum : et ideo dicunt Gloss pro utraque parte.
Ad aliud dicendum, quod bene puto, quod, Domino permittente, aliqua vera miracula non dzmonis potestate, sed Dei, fient temporibus Antrichristi : sed etiam mendacia signa dicuntur satis congrue : quia licet vere mirabilia sint secundum se, tamen sunt ad inducendum in errorem, vel ad tenendum In errore eos qui hoc meruerunt.
Ad aliud dicendum, quod bene potest esse, quod ars de se non potest inducere formam, ut prius dictum est : sed potest. juvare naturam, ect ita facit demon.
Ad aliud dicendum, quod demonibus non est attribuendum, ut operantibus, sed disponentibus ad hoc ut fiant in quibusdam operibus quae de facili fiunt etiam sub qualibet virtute cceli cum modico calore putrefaciente.
Ad aliud dicendum, quod demones patiuntur ab igne secundum ordinem vindicantis justitiae, et non secundum ordinem nature : operantur autem transmutando secundum ordinem nature, et non ordinem vindicantis juslitia.
Ad aliud dicendum, quod omnis forma quae est species et actus materiz, est ex aliquo convenienti movente naturam, et haec sunt semina putrefacientia, et hu- midum radicale cum calido naturali ad superficiem educentia : et quia.ibi tangit frigidum aerem, ideo ibi viscositas ejus induratur et exsiccatur in pellemad quam calor evaporans retunditur, et facit motu suo commixtionem complexionis alterius, cul quia disponitur sufficienter, anima sensibilis infunditur. Sed hoc mirabile videtur, quod egreditur animal quod dixit magus: et hoc est de subtilitate demonum illa semina colligentium, que disponunt ad formam generationis illius animalis : tamen forma datur a Deo principaliter, et virtute ccelesti secundario,.
AD PRIMA autem quinque quae objiciuntur in oppositum, bene concedo de tali modo operationis, ut-dictum est.
Ad id quod objicitur de restitutione sanitatis, dicendum quod quando ledunt, tune per se curant : in aliis autem non nisi per operationem nature, et hoc bene puto quod fecerunt suis cultoribus, Deo permittente : sed bene puto quod si membra mutilata essent, in quibus non est virtus restilutiva ex parte nature, non possent restituere.
On this page