Text List

Articulus 9

Articulus 9

An daemones in suis opertbus constellattonibus guventur, an non ? et, Utrum Scientia imaginum fiat operatione dxemonum, annon ?

ARTICULUS IX. An daemones in suis opertbus constellattonibus guventur, an non ? et, Utrum Scientia imaginum fiat operatione dxemonum, annon ?

Quarto quaritar, Utrum damones in suis operibus juventur constellationibus, vel non ?

Videtur autem, quod sicut legitur in libris Jmaginum, demones luna existente in uno signo, facilius vocantur quam ipsa existente in alio: hoc autem non potest esse, nisi quia sciunt tunc se juvari a Signis et adspectibus planeta- rum ad faciliorem effectum ejus quod intendit necromanticus, ut videtur. Quod autem hoc verum sit, dicit Aristoteles in libro de Mansionibus lunae sic: "Quando descendit selin albethaim, fac ad amorem dominatorum terre, idola confla, Angelos ad te clama :" et constat, quod non intelligitur de bonis Angelis : ergo mali facilius tunc veniunt quam alio tempore. Selin idem est quod luna. Albethaim est quaedam constellatio quae est in secunda mansione Arietis, ita quod prime mansioni dentur tredecim gradus et minuta septem de Arietis imagine : ergo videtur, quod superiora juvant demones ad talia opera consequenda.

Ratione hujus etiam quaeritur descientia imaginum, utrum illa fiat operatione demonis vel naturee ?

Et videtur, quod operatione deamonis : quia 1. Talis scientia prohibetur : non autem prohiberetur si fieret operatione natura: ergo fit operatione demonis.

2. Ttem, Talis scientia rationcm non videtur habere : quia ea quae fiunt per naturam, fiunt actione et passione qualitatum primarum : sed ibi nulla illarum agit vel patitur : ergo videtur, quod operatione demonum flant hujusmodi.

SED CONTRA hoc est, quia i. Videmus nativitates variari secundum substantiam et secundum operationes consequentes aconstellationibus, sicut dicit Ptolemeus in Quadripartito, quod sole existente in quadam parte et minuto Arietis, non fit generatio humana: et si cadat tune semen in matricem, monstrum nascetur. Et ut credatur, ego probavi experimento hoc in duabus matronis probis et bonis, a quibus ego percepi quod monstra pepererunt, et querens tempus ab eis el aquans stellas, inveni quod sole existente circa eumdem gradum et minutum secundum suas estimationes conceperant.

2. Item, Avicenna dicit in suo libro de Animalibus, qaod causa monstruosorum partuum in dissimilibus seminibus non potest esse natura seminis: quoniam dissimilia semina, sicut porci et hominis, et hominis et canis, et canis et porci, non invicem adjuvant, sed corrumpunt. Et dicit, quod nulla causa est, quod partus habeat caput canis, vel homo pedem vel caput porci, nisi adspectus stelle ad as~ cendens vel faciem ascendentis in hora casus seminis in matricem : ergo videtur, quod hoc sit naturale : non differt autem scientia imaginum ab illa impressione, nisi sicut ars et natura: quia si natura tunc efficeret imaginem talem qualis fit per artem, facilius et melius haberet ista mirabilia quae imprimit adspectus stelle, quam imago facta per artem : ergo videtur, quod ibi nihil sit de opere demonum, sed tantum opus arliset nature.

Soturio. Dicendum, quod ego non contradico hoc quin demones libentius appareant sub adspectu uno quam alio, et sub una constellatione quam sub alia : et hujus puto tres esse causas precipuas, licet forte multe aliae sint. Una est, quia cum opera sua faciant imperfecta, illa signa vel stella darent eis majorem perfectionem, utex hoc amplius viderentur esse po- tentes, et facilius seducerent. Alia est, ut ipsum magum vel Chaldeum minus se horrere faciant, cum videatur ei, quod natura ceeli faciat ad effectum illius operatio. nis. Tertia est, quia vellent ipsum magum ad hoc deducere ut aliquid numinis crederet inesse illi signo, et sic per idololatriam a fide apostataret. Hanc puto fuisse causam, quare quidam stellas adoraverunt, et libros orationum ad invocationem planetarum scripserunt et per hoc patet solutio ad primam partem queestionis.

Ap ip quod ulterius queritur, dicendum quod absque dubio, sicut etiam supra per auctoritatem Augustini probatur, ortus et adspectus stellarum magnum habent effectum in operibus natura et artis : sed tamen super nostrum liberum arbitrium non habent, ut dicit Damascenus. Sed imaginum ars ideo mala est, quia inclinans est ad idololatriam per numen quod creditur esse in stellis : et _ quia non sunt invente imagines nisi ad vana, vel mala, sicut ad maulieres seducendas, vel ad seras aperiendas, vel naves immobilitandas, vel terrores inducendos, vel hujusmodi: et ideo per hoc patet solutio ad sequentem partem questionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9