Articulus 3
Articulus 3
Quid sit assumere corpus ? et, Quomodo fiat locutio in Angelis assumpto corpore, et guomodo in nobis ? et, Quo- modo corpus animatum, wt serpens, vel asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os ejus, vel non ?
ARTICULUS III. Quid sit assumere corpus ? et, Quomodo fiat locutio in Angelis assumpto corpore, et guomodo in nobis ? et, Quo- modo corpus animatum, wt serpens, vel asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os ejus, vel non ?
1. Si enim hoc idem est quod movere, tunc videtur quod Angeli assumpserunt Sodomam: quia moverunt eam ad incendium. Et hoc parum valet.
2. Si dicatur, quod hoc est assumere corpus quod est circumvestire sibi, ut ulli appareat, et operetur aliquas opportunas pro tempore operationes. ConTRA : In illo corpore loquitur Angelus : loque- la autem non fit sine conceptione intentionum illarum quae exprimuntur per linguam: oportet igitur esse viam qua ab intellectu concipiente deveniant ad sermonem prolatum, sicut in nobis est quod intellectus continuatur imaginationi per unionem intellectualis partis cum sensibili: et ideo intentio intellectus ac— cipit imagines corporales in organo imaginationis, et illam continuationem ha~ bet cum sensu communi, et ibi accipit imaginationes sensibiles: et a parte sensus communis est per nervos continuatio cum lingua, ex quibus fluunt in sermonem expressum : nihil autem talium est inter corpus Angeli et intellectum concipientem quid loquatur: ergo videtur, quod impossibile est vocibus exprimere id quod intendit : sed omnis vox sua erit non significativa. :
3. Si autem dicas, quod Angelus generat intentiones significationum in vocibus illis. Contra: In precedenti distinctione habuimus, quod non sunt creatores forme alicujus, sed sicut agricole operantur : ergo non possunt etiam generare intentiones illas in sono~quem proferunt,
Preterea, Omnis forma generatur a proprio effectivo: igitur de forma quae est intentio significationis in voce quam Philosophus vocat viriutem vocis, et Augustinus similiter, generans habebit proprium. Constat autem, quod hoc non est natura : quia natura non utitur talibus: ergo -necesse est, quod intellectus per aliquem modum continuetur organo vel instrumento quo formatur vox illa : et tunc redit eadem conclusio quae prius habita est.
Eodem modo queritur, Si illud corpus quod est animatum, ut-serpens, et asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os ejus, vel non?
Videtur, quod sic : quia facilius et aptius fit aliquid motore naturali quam violento: anima autem illius animalis fuit naturalis motor corporis: ergo debuit fieri per illum.
Sed contra : Imaginatio illius animalis et sensus communis illius, non sunt apta ut in ipsa vel per ipsa fluant intentiones intelligibilium sententiarum ad vocis formationem : cum igitur ille voces prolate significative fuerint sententiarum conceptarum ab intellectu, videtur quod mediantibus viribus illorum animalium prolate non fuerunt.
ULterws quaeritur de organis sensuum quae apparent in talibus corporibus. Constat enim, quod omnis diversitas quae est in corpore naturali, est propter diversitatem virium quae est in anima, ut dicit Commentator super Ii de Anima : ergo videtur, quod etiam oculus in corpore assumpto est, ut videat per ipsum Angelus, et auris ad audiendum : et sic de aliis.
Srp contra hoc est, 1. Quod tune sensibilium cognitionem haberet Angelus, accipiendo aliquid ab ipsis sensibilibus: et hoc est supra improbatum.
2. Preterea, Vis visiva hominis non videret per oculum asini: quia non habet proportionem nisi ad organum sibi proprium et connaturale : Angeli autem et demones in diversis figuris apparent : ergo videtur, quod illa membra quae videntur in eis, sint otiosa.
Sorutio. Sine prajudicio de occultis loquens, dico quod Angelum assumere corpus est circumvestire sibi ad operandum, et apparendum secundum congrui— tatem officii, quod tunc ostendere et perficere intendit : et puto, quod corpus sequitur ad nutum Angeli obediendo sibi.
Ad id autem quod quaeritur de sermone, dico quod duplex est opinio de generatione intentionis in sermone prolato. Quidam enim dicunt, quod eadem que est in intellectu effluit per imaginationem et sensum communem, et puto quod illa est falsa, quia species non for, mat intellectus, sed accipit a rebus : g ideo si effluerent eedem, post doctrinan non manerent ibi. Alia est opinio verg quod intellectus mediantibus viribus anj. me sensibilis in spiritu attracto verbe. rans et figurans voces generat simile illis in sonis, sicut ars in materia gene. rat sibi speciem similem : et puto quog hoc est verum. Sed hoc bene possun Angeli facere: sed tantum est differen. lia, quod Angelus generat eas per cor. pus non unitum sibi: intellectus autem per unitum,
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est ibi via continua, | nec in corpore animato ut serpens, nec etlam im non animato: nec tamen sequitur, quod Angeli creent eas: sed faciunt adminiculum ut de materia propria sibi educantur: sicut etiam faciunt in corporum transmutatione, ut dictum est supra. Hoc autem non est nisi formatio figurarum in sono: quia illa habita habetur signum intellectus.
Ad aliud dicendum, quod ut puto, illorum animalium lingue immediate movebantur ab Angelo, et non ab anima propria: et ideo etiam rationalia non fuerunt, nec tales voces cum _proferrentur, imaginabantur.
Ad aliud dicendum, quod ut puto, sg Angelus secundum se totum adest in corpore illo: et non distinguitur secundum vires ad similitudines organorum que apparent in corporibus illis : unde non video, quod possim sustinere, quod. audiat per aurem, et videat per oculum, et sic de aliis: nec tamen sunt inutilia ? quia faciunt ad intelligendum ministerium obsequii, vel malitiae quam faciunt | circa nos : et ideo etiam in diversis formis apparent.
On this page