Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quid est immittere et incendere? Utrum scilicet tam boni quam mali Angeli immittant cordibus hominum suos conceplus, et incendant fomenta vitiorum ministrande ?

ARTICULUS VIII. Quid est immittere et incendere? Utrum scilicet tam boni quam mali Angeli immittant cordibus hominum suos conceplus, et incendant fomenta vitiorum ministrande ?

Tertio queritur, Quid sit immittere et incendere ?

Videtur enim, quod immittunt tam boni quam mali Angeli cordibus hominum suos conceptus. Unde

1. In Psalmo uxxvu, 49 : Misit... immissiones per Angelos malos. Et de bonis, Immitiet Angelus Domini, etc. .

2. Item, Joan. xu, 2: Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet, eto.

3. Item, Damascenus : "Violentiam alicui inferre non possunt : in nobis enim est suscipere immissiones eorum®."

4. Item, Gregorius in Glossa super illud Job, xix, 12: Simul venerunt latrenes ejus, et fecerunt sibiviam per me, etc. : "Maligni spiritus qui in afflictorum cordibus viam sibi faciunt, quandoque inter diversa quae exterius tolerant, cogi-~ tationes suas immittere non desistunt." Ex his et multis aliis patet, quod immittunt boni et mali,

Contra hoc autem est quod dicitur in Littera. Et idem in Glossa, Matth. xv, 11, super illud, Non quod intrat in os, etc.

Eodem modo probatur ex Liétera, quod incendant fomenta vitiorum ministrando.

Et gratia istius questio est, Quid sit immitttere, et quid incendere ?

Solutio. Sine praejudicio dico, quod immittere, dicitur duobus modis, scilicet intus mittere, vel exterius primo facere et postea injicere. Dico igitur, quod formas quae intus sunt non facte a demone, sed a sensibilibus acceptz, aut a Deo impresse, potest diabolus et bonus Angelus interius adherens mittere, ordinando ad compositiones et divisiones diversas, in quibus anima legat, et moveatur per consequens ad suam voluntatem: et ita intelligunt immittere auctoritates inducte. Est etiam immittere, exterius facere et postea ejicere. Et hoc modo non immittit : quia ipse non potest facere novas species creando, et hoc constat: si autem faceret abstrahendo, non essent proportionabiles viribus anime, dato etiam quod hoc possit : sed tamensupra in questione de naturalibus Angelorum ostensum est, quod non potest hoc Angelus, ut abstrashat species. Et hoc modo intelligit Beda. Per hoc patet solutio quesiti.

Incendere autem puto, quod est duobus modis. Uno modo ipso ordine specierum, ut exprimant cogitationes concupiscentiae vel ire. Et alio modo trahendo ad hoc calorem complexionis, et protendendo spiritus corporeos, ut ex his inclinatio fiat ad consensum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8