Text List

Articulus 9

Articulus 9

Qui et quot sunt modi immissionis Quibus diabolus se immiscet, et qui sunt modi tentationum ? '

ARTICULUS IX. Qui et quot sunt modi immissionis Quibus diabolus se immiscet, et qui sunt modi tentationum ? '

Quarto, Queritur de modis immissio. nis.

Tangit autem Augustinus quosdam. modos in libro LXXXIIL Questionum, dicens : "Demon dat se figuris, accommo. dat se coloribus, adheret factis, latet fal-, lacia in sermonibus, odoribus se subjicit, infundit se saporibus, turbat animum te. : nebrosis affectibus, et obtenebrat sensus, : et quibusdam nebulis meatus intelligentis per quos pandere lumen rationis ra-. dius mentis solet." Horum autem quadam (ut patet) ex numero isto videtur facere demon extra, et quaedam intra.

Item, Alios modos tentationis et immissionis tangit Gregorius multipliciter, . dicens primo generalem modum, Job,xu1, 11, in Glossa super illud, De naribus. egus procedit fumus : "De naribus ejus procedit fumus, cujus noxiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur."

Magis autem specialem modum tangit, | Job, xvui, 10, super illud, Adscondita est... decipula illius super semitam, dcens: "Intuetur hostis mores hominum, cui vitio sint propinquiores;: et illa apponit ante faciem mentis, ad quae unumquemque faciliter viderit inclinari." Item, Gregorius in Moralibus, super illud, Hece Behemoth quem, etc. !: "Fideli famulo suo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat: omne quod opprimendo rapit, omne quod insinuando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit."

Item, I Petr. v, 8 super illud, Cirewit, guerens quem devoret, dicit Glossa: "Circuit tamquam hostis obsidens muros clausos : explorat an sit pars aliqua murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret: offert oculis formas illicitas, ul visu destruat castitatem : aures per canora tentat, ut molliat Christianum vigorem : linguam convicio provocat: manum in viris lacescentibus ad ceedem instigat : honores terrenos promittit, ut ccelestes adimat : et cum latenter fallere non potest, apertos addit terrores : in pace subdolus, etiam in perseculione violentus." Ergo cum tot sint modi intrandi et immittendi, quseritur penes quid sumantur ?

Trem, Queritur si ipse in corporalibus modis omnibus assumptione corporis indiget, et in spiritualibus depositione eorumdem ?

Videtur enim quibusdam, quod semper tentans extrinsecus indiget corpore assumpto : quia

i. Ipse primo Adam per assumptum corpus tentavit : sed tamen hoc non est necessarium : quia secundum hoc oporteret eum semper venire in corpore alicujus animalis assumpti.

2. Item, Saporibus se non immiscet nisi corpus: ergo in tali genere tentationis videtur semper assumpto corpore indigere.

Sep contra hoc est, quod 1. Ipse non intendit nisi decipere spiritum : et facilior est spiritus ad spiritum applicatio, quam corporis ad spiritum.

2. Item, Ipse sepe tentat de spiritualibus : ergo tunc non indiget corpore.

Soturio. Dicendum, quod modi quos ponit Augustinus sunt generales et multiplicantur secundum ea in quibus effectus ejus potest pertingere ad animam : ponit autem septem, quorum quinque sunt extra, et duo intus: ilorum autem quinque quatuor sumuntur secundum delectabilia sensuum, scilicet visus, auditus, odoratus, et gustus: et penes visum accipitur modus primus qui est in duobus, scilicet in sensato sensus communis quod maxime cognoscitur visu, ut quando dat se figuris, quia figuram maxime cognoscimus per visum, licet sit proprium sensatum sensus communis. Secundo modo quando accommodat se coloribus : et hic modus est penes proprium objectum visus. Penes auditum autem sunt duo, scilicet penes sonum secundum ordinem ad. harmoniam unus, quando adheret sonis: et penes vocem articulatam et litteratam alius, quando facit latere mendacium ut efficacius decipiat. Et postea accipit duos penes odoratum, et gustum, qui per se patent. Sed queritur, Quare non ponitur aliquis penes tactum ? Et ad hoc dicendum, quod ibi non ita lateret : quia tactus non accipit sine materia sensibile suum, sicut alii. Secundum enim quod gustus non quidem tactus sed indicium saporis est, sic habet proprium delectabile preter tactum, Aliiduo quisunt intra : unus su~ mitur secundum ordinem concupiscentiae commote in comparatione ad effectum: et alius secundum ordinem turbate phantasiae ad intellectum.

Gregorius autem in primo verbo suo non exprimit nisi generaliter qualiter fiunt omnes. In secundo autem tangit modum qui est juvante complexione et consuetudine. Tertia est auctoritas Gregorii, secundum duo inclinantia in malum, quae sunt amor male inflammans, et timor malehumilians. Amor, enim inordinate se habet ad bonum, et respectu illius sunt tres modi: quorum primus est experiendo ad quod bonorum commutabilium homo facilius inclinatur, et respectu illius est insinuando circumvallare. Habito autem bono ad quod est inclinatio, sequitur excitatio affectus in illud : et hoc est quod permittendo decipit. Tertium est, labor ad consequendum et ad permanendum in illo quando perceptum est: et hoc etiam suadendo blanditur : ex duleedine enim boni desiderati vel habiti ponit rationes persuasionis et blandimenti. Si autem est penes timorem : aut est ex parte corporis, et tunc sepe opprimendo rapit, quia corpus opprimere potest: aut ex parte futuri mali, aut ex parte preeteriti : si ex parte futuri, tunc comminando terret: si ex parte preteriti, tune ex consideratione illius multoties desperando frangit.

Modi autem qui sunt in Glossa Petri, sumuntur tribus viis, scilicet penes allicientia extrinsecus rationem, penes inSstrumenta peccandi, et penes objecta spiritualia. Primus modus est carnalis ordinatus ad spiritum. Secundus est carnis et spiritus simul. Tertius spiritus in comparatione ad carnalia. Penes primum sunt duo modi: penes visum, et auditum : et non penes alios sensus: quia isti sunt tantum disciplinabiles, ut dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato. Et per hoc solvitur objectio quae posset fieri de aliis. Secundi duo modi accipiuntur penes duo generalia instrumenta peccandi. Cum enim peccatum sit in verbis, et factis : generale instrumentum peccandi erit lingua, de qua dicit Jacobus quod incendit rotam nativitatis nostre inflammata a gehenna '. Manus autem instrumentum generale est ad opera, de qua dicit Philosophus in UI de Anima, quod est organum organorum. Etin XVI de Animalibus, quod natura dedit homini manum pro instrumento et armis. Tertii autem duo sunt penes objecta spiritualia, et secundum ordinem perversum in bonum hujus mundi: et sic promittit honores terrenos : et secundum perversum ordinem a malo pcene: et tune aperte parat, per se vel suos, terrores: quia per hoc contemptus surgit in scandala, ut dicit.

Ad id quod ulterius queritur, Utrag in omnibus his indiget assumptione cor. poris? Dicendum, quod non : quia materia corporalium (ut supra in pracedentj. distinctione notatum est) obedit eiad nu: tum et ad mixtiones : sed quandogue assumit, quando videt sibi modum illum magis valere.

Et per hoc patet solutio ad totum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9