Text List

Articulus 10

Articulus 10

Cui parti anime potest immittere malignus spiritus, et cut non? et, Utrum potest supra intellectum et super affeclum ? et, Utrum demon vel Angelus bonus videat nostras cogitationes ?:

ARTICULUS X. Cui parti anime potest immittere malignus spiritus, et cut non? et, Utrum potest supra intellectum et super affeclum ? et, Utrum demon vel Angelus bonus videat nostras cogitationes ?:

Quinto, Queritur cui parti anime potest immittere hostis malignus ?

1. Est emin in nobis vis accipiens extra cum presentia materie, et vis intra accipiens sine presentia materi corporum similitudines, ut imaginatio, phantasia, estimatio, et memoria. Est etiam: quedam accipiens species depuratas ab omni materia et materie appendiciis. Similiter tres substantie sunt super nos existentes. secundum naturam qua uni-. mur corpori, scilicet. Deus, Angelus bo-_ nus, et demon. Ergo videtur, quod secundum congruentiam dignitatis in viribus, debet etiam esse ordo immittentium in ipsas. Cum igitur Deus operetur super intellectum, Angelus bonus non operabitur nisi super phantasiam, et demon tantum super sensum.

2. Item, Augustinus dicit, quod inter. mentem nostram et Deum nihil est medium : ergo nihil supponitur ei nisi Deus : sed omne quod imprimit in aliquo species, est super ipsum : ergo nihil im- primit intellectui nostro species nisi solus Deus : ergo ut prius, relinquetur phantasia Angelo bono, et sensus Angelo malo.

Sep b contra videtur, quia 1. Serpens primo agressus est mulierem : et haec est inferior pars rationis, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod possit supra intellectum nostrum : multo enim plus potest super nostrum, quam mulieris qu corrupta per peccatum prime non fuit.

2. Item, Videtur, quod possit supra intellectum : quia lumen naturale non amisit : ergo ex intellectu naturali potest irradiare super phantasmata et imprimere possibili. Non enim requiritur plus ad hoe quod. possibilis fiat in actu, nisi ut sit lux extrahens intelligibilia et phantasmata, et quae extrahuntur.

3. Item, Videtur ex hoc quod dicitur in libro de Causis, quod anima ideo est instrumentum intelligentiw, quia intelligibilia imprimitin ipsa : sed demon non amisit naturum intelligentise : sed aliquando intelligentia fuit : ergo adhuc potest imprimere intellectui anime.

Item, Videtur quod possit super atffectum : quia 1. "Incensores sunt malorum," ut dicitur in Lidtera. Incendere autem dicitur respectu affectus : quia color est in affectu: ergo demon potest super affectum.

2. Item, Osee, vn, 4, dicitur, quod omnes adulterantes quast clibanus succensus a coguente. Secundum Glossam autem coquens est diabolus : et loquitur ibi de amore idolorum qui non habet aliud sibi correspondens in corpore : ergo incendit voluntatem, ut videtur.

3. Item, Ipse potest super intellectum (ut dicunt quidam) : ergo et super voluntatem : quia in imaginatione est utraque istarum potentiarum : et etiam intellectus ante affectum sive voluntatem.

Uvrerius quaeritur hic, Utrum daemon vel Angelus bonus videat nostras cogitationes ?

Videtur autem quod sic : quia 1. Aliter nesciret ad quae magis vel minus inflammare deberet.

2. Item, Augustinus in libro XII super Genesim : "Mali Angeli cogitationes noverunt, quia multa predicunt quae non predicerent si cogitationes non novissent."

3. Item, Augustinus : "Angeli ab anima possunt abscondere cogitationes : sed anima ab Angelo cogitationes abscondere non potest."

Sep conrra hoc est quod omnes dicunt, quod non novit cor hominis nisi solus Deus.

Sonutio. Dicendum ad primum cum communi opinione, quod solus Deus immediate operatur super voluntatem : Angelus autem bonus ex ordine gratie non nature operatur super intellectum illustrando ipsum : et demon quia cecidit a gratia, in intellectum nostrum operari non potest nisi per consequens : quia scilicet ordinat phantasmata aliter et aliter, ut ex eis hoc vel illud in intellectu resultet. Tamen bene concedo quod ex lumine naturali aliquid possit influere super phantasmata, unde liquidius resultet in speciebus id quod intendit : sed non puto, quod hoc lumen super possibilem intellectum influere possit : sed ad hoc exigitur lumen agentis, quod agens est substantiale, quia agens seipso agit, sicut lux seipsa lucet ; et intelligere ejus est similiter ipsius opus, et non alicujus preter ipsum.

Ap primum ergo dicendum, quod non est ordo ille : quia in homine affectus est ulterior quam intellectus : et phantasia non inmulto perfectior quam sensus : et interiores et exteriores vires anime sensibilis sunt secundum gradum nature sub demone omnes : sed intellectus in quo est dispositio ad gratiam ordinatur ad ministerium Angeli boni, qui tamen etiam potest in interiores affectus: qui proprium subjectum est gratiae quae est a solo Deo, ordinatur hic solo Deo operante in ipso.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelli-: gitur quoad voluntatem mentis in qua operatur solus Deus, et non quoad intellectum. Vel potest dici, quod hoc intelligitur secundum comparationem ad finem qui est beatitudo, et non simpliciter: sicut etiam supra glossatum est in prima distinctione hujus libri.

Ap tp quod contra objicitur, dicendum quod licet mulier significet rationem in matrimonio spirituali mentis, ut dicit Augustinus, non tamen serpens ipse aggressus est eam ex parte rationis, sed ex parte sensus ordinati ad rationem.

Ad aliud dicendum, quod hoc lumen ad augmentum malitia spargit quantum potest, sed non supra mentem, sed super species ordinatas ad mentem, cujus ratio jam dicta est.

Ad aliud dicendum, quod incensio illa non est in affectu, sed inordinatis ad ipsum, ut dictum est supra.

Ad aliud dicendum, quod coquit per incitantia concupiscentiam ordinata ad mentem. Per praedicta patet solutio ad sequens : quia credo dictum illud falsum esse, et non competere omni Angelo, sed bono tantum, et hoc propter gratiam, non propter naturam.

Ad aliud dicendum, quod hoc contingit propter collimitantiam corporis et anime: quia statim motus mentis movent corpus, etiam quantumcumque sit obje. ctum spirituale : tamen si gaudii est, dila. | tatur cor, et affluunt spiritus: et si trist), tie est, constringitur, et recurrit sangyig ad ipsum frigidandum : et in illis signi, videt.

Ap i quod ulterius queritur, jamsupra | solutum est : quia non vident cogitatio. nes nisi eas quae habent signum aliquod in corpore : et de illis intelligitur prima auctoritas Augustini. .

Nota etiam, quod quidam dixerunt, quod demon est sicut speculum in quo apparent forme quas vult : et ita objicit se intellectui : et tunc legit intellectus noster in eo, ita quod non agit in intellectum nostrum, sed _ intellectus faci hoc in seipso. Sed hoc mirum est si probari potest, quod spiritualis natura ita sit speculari quando vult. Et si hoc concederetur, mirum est si intellectus nosteér omnem scientiam accipiens ex phantasmate, ita scit legere in ipso.

Item, Secundum hoc videtur mihi mirum, quod non semper objicit se intellectui ut semper occupetur circa lectionem eorum quae objicit. Si dicas, quod intel lectus se avertit. Contra hoc est, quod celerior est demon qui sequitur : et ite rum objicit, nisi forte claudat oculos cooperculis aliquibus. Et quia tales fictiones ratione carent, ideo dimittantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10