Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post praedicta superest cognoscere de ordinibus Angelorum, etc." Hic incipit Magister tractare de distinctione ordinum et officiorum. Et habet duas partes : in quarum prima agit de his quae pertinent ad ordinum distinctionem : et haec terminatur in ista distinctione. In secunda autem ponit ea que pertinent ad officitum: ministerii : et haec incipit in sequenti distinctione, ibi, A, "Hoc etiam investigandum, etc."

Haec distinctio habet quinque partes : quarum:. prima continet distinctionem hierarchia, et ordinis. Secunda autem rationes nominum, ibi, C, "Hee nomina illis, etc." In tertia inquirit, Utrum isti ordines sint a natura vel a gratia? ibi, D, "Jam nune inqguirere restat, etc." In quarta inquirit, Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint aequales? ibi, F, "Preterea considerari oportet, etc." In quarta inquirit, Utrum numerus ordinum augmentabitur ex hominum assumptione, ut fiat ordo decimus ex hominibus assumptis? ibi, G, "Notandum etiam, quod decimus ordo, etc."

Ex his et disputatione patebit sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus