Articulus 2
Articulus 2
Quomodo et qualiter dividitur hierarchia ?.
Rejicimus autem verba quorumdam ficta, et contra sententiam Dionysii inventa, quae in nulla translatione inveniuntur.
Dicunt enim quidam, quod dividit hierarchiam in epiphaniam et hyperphaniam et hypophaniam. Et dicunt, quod epiphania est prima, et illam diffiniunt fingentes extranea, ut mentiantur verba Dionysii, quod est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio, judicti libera, resultatio distributa. Hec autem verba Donysii non sunt, nec sensus: quia ipse in toto libro non attribuit Thronis judicii libertatem. Sed secundum Gregorium dicta sunt: non tamen sunt Gregorii, et ideo tamquam vana abjicienda. Hyperphaniam diffiniunt. sic : Hyperphania est divina illuminatio sui particeps, interscalari reverentia jg: signiens, usum dominandi edocens, arcens quod est contrarium. Et dicunt, quod dicit: Dionysius primum propte, Principatus, quorum est interscalarem reverentiam docere. Secundum. propte Dominationes. Tertium propter Potesta. tes: quod est contra Dionysium, qui numquam posuit Principes in secundg hierarchia, sed in tertia-: et est contra. omnes alios Sanctos, qui licet videanty: ponere Principes in secunda hierarchia, tamen non ponunt ante Dominationes, Item, Actus est contra verba Sanctorum : quia nullus Sanctus dat Principibus proprium actum revereri. Tertiam diffiniunt sic : Hypophania est divinum: participium. nature legibus occurrens, secreta revelans secundum discretam participationem. Et dicunt, quod nature legibus occurrens, dicitur propter Virtutes. Et hoc statim apparet falsum : quia Dionysius ponit Virtutes in secunda hierarchia. Secreta autem revelans se-. cundum discretam participationem dicitur propter Archangelos et Angelos : quia Arhangeli majora et Angeli minora nuntiant.
Sunt alii qui volunt hierarchiam dividere secundum triplicem conversionem, scilicet in Deum, et in Angelum, et super hominem : et quod penes conversionem in Deum accipiatur prima, penes conversionem in Angelum accipiatur secunda, penes conversionem super hominem accipiatur tertia. Et hoc iterum stare non potest : quia in media hierarchia duo ordines quocumque modo . sumantur, sive secundum Dionysium, sive secundum alios, non dicunt conversionem in Angelum, sed super animam, ut Virtutes, et Potestates secundum Dionysium : et Principatus, et Dominationes, et Potestates secundum alios : ergo videtur, quod non rationabiliter posuetty tres hierarchias Dionysius..
Ideo sunt alii qui volebant accipere. divisionem penes attributa. personarum, ut prima accipiatur penes bonitatem Spiritus sancti in amore et scientia contemplativa et tranquillitate : secunda autem penes Patrem cui potentia datur, quia Dominatus, Virtus, et Potestas, exprimunt nomina potestatis : tertia autem penes sapientiam Filu, quia Principum est cogitare quae digna sunt principe : Archangeli autem sciunt secreta, et Angeli communia. Sed hac adaptatio est, et non distinctio substantialis.
Sorutio. Dicendum, quod divisio hierarchie accipitur secundum proportionem illuminationum, sicut vult Dionysius : et quod omnis ceelestis ornatus dividitur penes assistere et ministrare secundum triplicem motum Angelorum, quorum primus est circuire incessanter zternam scientiam et oblique moveri ad subjectorum providentiam, et tamen non deflecti a contemplatione pulchri et boni circa quod chori agunt: et recte moveri quando provident minus habentibus, recte omnia transeuntes : ideo ille perfectiones possunt sumi penes acceptionem illuminationis a Deo, vel penes id ad quod ordinat. Si primo modo erit prima hierarchia quae tota dicit conversionem in Deum accipiendo illuminationem. Et quod hoc verum sit, dicit Dionysius, qui dicit prime hierarchie esse proprietates sex : quarum prima est, quod multas et beatas videt pure contemplationes. Secunda, quod videt simplos et immediate fulgores illuminata. Tertia, quod divino alimento repleta est. Quarta, quod multa quidem primo data fusione, solaque domestica, et unifica divine refectionis unitate repletur. Quinta, quod repleta multa communione Dei et cooperatione, digna effecta ad eam, ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et actionum. Sexta, quia multa divinorum superposite cognoscens divine scientie et cognitionis participatione secundum quod fas est facta +. Ex his accipitur, quod suum est accipere illuminationes immediate a Deo plus omnibus aliis : ordinat autem illuminatio accepta ad potentiam et actionem: et penes potentiam accipitur secunda, et penes actionem tertia.
Et quod hoc verum sit, colligitur ex verbis Dionysii qui dicit propria secunde hierarchie esse hec, scilicet quod habet deiformes proprietates in hoc quod purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis?. Tertia autem accipitur penes actionem: et hoc iterum patet per verba Dionysii dicentis sic de omnibus tribus : "Excellentissimam quidam hierarchiam tamquam ipsi occulto primitus ordinare proximantem clam formans, estimandum ordinare secundam : secundam vero quae completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, ei quae est Principibus et Archangelis et Angelis, hierarchie preesse. Prima quidem hierarchia manifestius : ea vero que post occultius : Principatuum autem et Angelorum et Archangelorum manifestativam dispositionem, humanis hierarchiis per consequentia precipere, ut sit per ordinem ad Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas ." Unde sicut accipitur divisio, quod prima accipit illuminationem per modum divini luminis, in quo est quies summa et jucunditas, et descendit ab illa per modum potestatis summe in mediam, et ab illa ad actionem completissimam in tertiam.
On this page