Articulus 3
Articulus 3
Utrum membra hierarchiae ad invicem sint connexa ?
Tertio, Queritur de connexione hierarchie. Oportet enim omne quod per divisionem exit ab uno, in aliquo connexum esse : divisio autem hierarchie per divisionem exit ab uno communi principio . quod est hierarchie diffinitio et nomen : ergo necesse est in aliquo esse connexam.
Item, Cum tres ordines sint in qualibet hierarchia, et conveniant per rationem hierarchiae illius, et distinguantur in ratione ordinum : oportet iterum esse connexionem in actu illius hierarchie.
Et queritur, quae sit connexio illa adhuc, cum non sint perfecte aequales, ut dicit Magister infra ? Oportet iterum differentiam et connexionem invenire inter personas cujuslibet ordinis : quia si connexionem non haberent specialem, non possent reduciin unum ordinem ; et sinon differrent, non distinguerenty; per altum et altiua i in eodem ordine,
Adhuc ulterius, cum in eadem perso. na sit accipere potentiam inferiorem qua convertitur ad inferiora, et superioren puriorem, necesse est illuminationen' habere differentiam secundum poteéstas tem illarum virium, ut tota persona ip Deum reducatur: ergo necesse est ib; etiam esse connexionem et distinctio2 nem.
Sep contra hoc esse videtur quod dicit Dionysius eos qui sunt unius hierarchiae, esse equipotentes in actu hierarchiae illius : ergo multo magis qui sunt unius ordinis, erunt eequipotentes in dono illius ordinis et actu.
Sorutio. Dicendum, quod absque dubio Dionysius vult, quod quadruplex connexio sit in Angelis, et hanc tangit ipse in libro de Celesti hierarchias. Est enim connexio triplicis hierarchie in ordine et scientia et actione, quae sunt substantialia hierarchie : et distinctio in modo recipiendi illuminationes. Et est connexio ordinum in substantiali actu hierarchie unius, sicut prime in accipiendo illuminationes divinas simplas et fulgentes non proportionatas aliis, secunde autem in actu potestatis, et ter: tie in actione circa nos: et distinctio est in actibus donorum ordinum. Connexio autem in actu doni erit personarum in uno ordine, et distinctio in participatione illuminationum, Et connexio in ac ceptione illuminationis in una persona: sed distinctio secundum vires participantes illam superiores vel inferiores. Et hee alibi prolixe probata sunt per verba Dionysii.
On this page