Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quid est ordo, et quid est ordinis multiplicatio ?

ARTICULUS IV. Quid est ordo, et quid est ordinis multiplicatio ?

Quarto, Qhieritur quid sit ordo ? et de ordinis multiplicatione.

Dicit autem Magister in Littera, quod ordo est multitudo ccelestium spirituum, qui inter se in “aliquo | munere gratiae similantur, sicut et naturalium datorum participatione conveniunt.

Contra hoc autem objicitur, quod 1. Secundum hoc homines per se faciunt ordinem unum : quia non sunt de natura Angelica. Cum igitur Angelica natura sit de diffinitione ordinis, homo faciet decimum, quod infra 3 a Magistro improbabitur.

2. Item, Ea quae non sunt ejusdem nature, non sunt ejusdem ordinis in gradu nature: gradus autem nature est de diffinitione ordinis, ut patet per ultimum membrum istius divisionis : ergo homo non assumetur ad numerum ordinum Angelorum.

3. Item, Sicut distinctio est in participando illuminationes inter Angelos: ita est etiam in animabus : ergo videtur, quod anime faciunt tres hierarchias et novem ordines, sicut et Angeli: ergo erunt decem et octo ordines ad minus, et sex hierarchie.

4. Preterea, Videtur esse falsum quod dicit Magister, quod inter se in aliquo munere conveniunt gratiae : quia etiam in demonibus leguntur ordines, sicut habitum est supra. Ergo gratia non facit ordinem, sed natura.

5. Item, Quod natura faciat, habitum est supra. Sed si hoc concedatur, erit contra Litteram : quia Magister probat hic, quod ordines sunt non a natura, sed a gratia.

Item, quaeritur de contrarietate Dionysii, et Gregorii et Bernardi : quia Dionysius ponit Virtutes secundum ordinem mediae hierarchie, et Gregorius et Bernardus ponunt in primo ordine hierarchie ultime, et Principatus in secundo ordine medie.

Soxurio. Dicendum, quod in ista parte credendum est Dionysio, quem et Gregorius in commendationem suorum dictorum adducit : et quia creditur, quod ipse a Paulo hoc didicerit. Dicendum ergo, quod ordo dicitur hic ratio ordinis ex participatione alicujus muneris gratie : et illa ratio bene est in diversis naturis specie, dummodo conveniant in ratione participationis muneris illius : et ita Angeli et homines non facerent nisi tres hierarchias, et novem ordines.

Ap noc ergo quod contra objicitur, dicendum quod in ista diffinitione ponuntur quaedam materialia ordinis, sicut multitudo celestium spirituum : et que- dam quae dicunt inclinationem disposi.; tionis ad ordinem, sicut convenientia Nas, turalium datorum : et quaedam sicug, perficientia rationem ordinis formaliter,, ut similitudo in munere gratiae : et hog ullimum quod perfectivum est ordinis, equaliter respicit homines et Angelos :. prima autem duo non diversificant, cum, sint materialia.

Ad aliud dicendum, quod licet penessubjectum differat participatio illuminationum in Angelis et in animabus beatis, non tamen differt penes rationem formalem, et ideo non facit aliam spe~ ciem.

Ad aliud dicendum, quod ordines non: J sunt in demonibus nisi secundum quid,:. scilicet secundum distinctionem natura-. lium datorum, ut Magister ibi dicet.

Ad aliud dicendum, quod absque du- ,, bio Gregorius (ut patet ei qui diligenter intendit verbis suis) non vult ordinare. ordines, sed enumerare tantum : sed Dionysius intendit utrumque, scilicet et numerare et ordinare. Secundum Diony-. sium igitur sic multiplicantur ordines, ut ordines prime hierarchie accipiantur se=: cundum rationem conversionis in Deum. ad acceptionem illuminationum. Sie conversio in Deum aut est in ordine ad ipsum, aut in motu ad ipsum, aut in per fecto tenente ipsum. Si pro modo : tune est Seraphin quia videre et scire non dicit nisi converti ad visum presens, Charitas autem dicit motum: quia mobile est et acutum et superfervidum, ut dicit Dionysius : et tune est Cherubin. Penes tertium autem accipitur Thronus in quo quiescit Deus, dum quiescere eum in sé facit. Sed penes hanc multiplicationem non attenditur ordo: sed potius penes dignitatem donorum : et minor dignitas. est in tenente tantum: quia hoc conve nit secundum intentionem nature tenenti perfectionem, et non necessario ¢ oenoscenti et amanti eam : perfectius au- tem est tenens et cognoscens : et perfectissimum tenens et cognoscens et diligens : et ideo Seraphin primus, Cherubin secundus, et Throni tertius.

Secunda autem et tertia hierarchia secundum Dionysium accipiuntur penes ea ad quae illuminationes ordinantur : et secunda penes potestatem quae immediate et complete egreditur ex habita illuminatione. Perfectio autem potentie sive potestatis est in tribus, scilicet in alto excellenti esse: deprimens et infirmans : et penes hoc sunt Dominationes. Secunda autem perfectio est ad actum, qui sit in ultimo potentia et difficillimo : et penes hoc sunt Virtutes : quia virtus est ultimum potenti de re : et ideo diffinit eas Dionysius penes virilitatem in omnem Dei voluntatem implendam : et ideo etiam miracula quae altissime potentiae sunt in actu, attribuunturillis Angelis a sanctis Patribus. Tertia autem perfectio est, ut sit ordinata ad laudem bonorum, et vindictam malefactorum : et penes hoc sunt Potestates : et ideo attribuitur illis arcere potestates contrarias malorum hominum et demonum.

Tres autem ordines ultime hierarchie accipiuntur secundum Dionysium ab actione ad quam perficit iliuminatio : perfectio enim actionis aut est respectu mul- — torum ordinatorum sub uno secundum legem : et horum sunt Principatus, sicut Michael Princeps Ecclesia, et Angelus qui fuit princeps Persarum, et sic de aliis. Aut est perfectioin revelatione Dei voluntatis : et hoc dupliciter, scilicet in his quae sunt secreta et arcana pertinentia ad recreationem omnium : et de his sunt Archangeli: aut ad revelationem et custodiam eorum quae spectant adsingulorum vitam : et de his sunt Angeli.

Gregorius autem et Bernardus secundum Magistros ponunt Virtutes in inferiori: quia habent opera singula : et tunc potest sic ordinari, quod hierarchia media sumatur secundum - potestatem in communi, et infima secundum actus particulares, et media tune multiplicatur secundum multiplicationem potestatis : sunt enim singularis potestatis Reges et Pape et Potestates, et illis respondent Dominatus : et est potestas magis distincta ut principium, et potestas civitatum et congregationum, et de his sunt Potestates. Singularia autem opera, aut argumenta fidei ut miracula, et de his sunt Virtutes: aut revelationes, et tunc duplicatur ut prius. Sed si quis velit recurrere ad alium tractatum de hoc disputatum, plura et magis et aliter discussa inveniet : et ibi posita leget ea quae sunt propria singulis ordinibus secundum Dionysium, et disputationes de quolibet ordine per singulos, et de hierarchiis eorum, et de actibus, et omnibus verbis Dionysii quae dicit de hoc '. .

Per haec autem et illa patet Littera usque illuc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4