Articulus 5
Articulus 5
Utrum superiores Angeli cum habeant inferiorum dona excellenter et potenter, an etiam debeant habere eorum nomina ? et, Quid significant sub diversis terminationibus, M, N, B?
ARTICULUS V. Utrum superiores Angeli cum habeant inferiorum dona excellenter et potenter, an etiam debeant habere eorum nomina ? et, Quid significant sub diversis terminationibus, M, N, B?
Ibi autem queritur, i. Cum superiores habeant inferiorum dona excellenter et potenter, ut dicit Dionysius: videtur etiam quod nomina eorum habere debeant, sed none converso.
2. Item, Si inferiores habent dona superiorum, licet minus potenter, et a meliore est denominatio, videtur quod a superioribus donis deberent denominari : et hoc non fit.
3. Item, Si illa nomina data sunt eis propter nos, tunc videtur quod omnes a custodia nominari debent : quia per effectum custodiae nominamus cos, et non per officium contemplationis : et hoc non fit: quia quosdam nominamus Seraphin, et Cherubin, Thronos, et Dominationes, qui effectum custodie non dicunt circa nos,
4. Item, Quaedam nomina habent communia tantum, ut quod dicuntur spiritus, et ceelestes essentia, et ccelestes mentes - quedam autem proprie tantum, ut Seraphin, Cherubin, et Throni, etc. : quaedam autem omnibus sunt communia et quibusdam propria, ut Virtutes, et An- geli: omnes enim dicuntur Virtutes, et omnes Angeli: quero igitur rationem diversitatis inter ista nomina.
3. Item, Cherubin et Seraphin diversimode terminantur : quandoque enim perw finalem litteram, quandoque per M, et quandoque dicitur Cherub, et Seraph : et quero rationem hujus diversitatis.
Solutio. Dicendum cum: Magistro, quod omnes habent omnium dona, et equaliter habent dona: ita quod tantum de uno, quantum de alio: licet non tantum habeat unus, quantum alius. Sed sicut est distinctio in donis generalibus et specialibus, ita cedunt sibi invicem in nominibus generalibus : quia quaedam ad contemplationem referuntur, ut charitas, scientia, et quies in sede: et illa tamquam digniora relinquuntur ab inferioribus, ut denominent superiores. Quedam autem ad actionem potestatis, et hoc indistincte, vel distincte: indistincle, sicut Virtutes, et Potestates: distincle autem, ut Principatus, Archangeli, et Angeli. Dominationes autem nominantur a potestate, non in comparatione ad actionem, sed potius ad imitationem pzimi principii a quo omnis potestas descendit : et ideo non leguntur missi aliquando. Specialis autem distinctio est, que exprimitur in ipsis nominibus,. ut charitas, scientia, et hujusmodi. Et ex hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ap Tertium dicendum, quod licet non operentur superiores circa nos, tamen dona eorum fiunt circa nos: omnium enim dona fiunt in nobis, licet per inferiores: et ideo nominamus eos illis : aliter enim Jerusalem militans non descenderet a Jerusalem triumphante nova, et ornata sicut sponsa viro suo, sicut dicitur, Apocal. xxr, 24.
Ad aliud dicendum, quod quedam nomina exprimunt naturam in genere in quo conveniunt omnes Angeli. Et hae: nomina fiunt quatuor modis secundum quod natura potest nominari: aut enim indistincte, aut distinctein genere: aut. per superaddita nature, naturam tamen ipsam consequentia nominantur. Primo modo dicuntur cceelestes essentia. Se. cundo modo ccelestes spiritus. Tertio modo dupliciter nominantur, scilicet ex parte intellectus speculativi: et sic dicuntur mentes, vel intelligentia, vel divini intellectus. Vel nominantur ex parte affectus motivi: et sic dicuntur ccelestes animi: quia animus (ut dicit Anselmus) est motor aliarum virium secundum quod dicimus, ille fecit hoc ex animo. Quandoque etiam nominantur a potestate: quia communis est omnibus, licet non ad hoc vel illud: non enim est substan-' tia perfecta carens proprio posse : et tune dicuntur Virtutes. Quandoque autem nominantur ab actu: quia sicut substantia propriam habet virtutem, ita etiam proprium opus: et tunc dicuntur Angeli.
Et si objicitur, quod Angelus est idem quod nuntius: et nuntiare non est opus proprium: ergo male denominantur ab illo. Responpeo qucd hoc verum est, si nuntiare ad distans tantum nuntii officium dicatur: quia tunc erit proprium unius agminis Angelorum, Si autem sumatur communiter active pro illuminare, et per illuminationem deiforme aliquid nuntiare alii qui in ea videt lumen divinum, tunc omnibus erit commune nuntiare: et sic omnes Angeli dicuntur. Et ideo Dionysius solvens istam questionem, scilicet quare omnes dicuntur essentie, spiritus, virtutes, et Angeli, dicit quod supermundane essentie in tria dividuntur: in substantiam, virtutem et operationem: et penes substantiam vult accipere nomen spiritus, penes virtutem nomen virtutis, penes operationem nomen Angelorum.
Ad ultimum dicendum, quod in n ter- minata illa quae neutri generis sunt, et significant integrum agmen unius ordinis: et ideo pluralis sunt numeri. In m autem terminata sunt pluralis numeri et masculina, et significant plures personas de agmine illo: sed Seraph et Cherub dicitur singularis aliqua persona de agmine. Unde versus: haec Seraphin, dic hi Seraphim, dic hic Seraph illum.
On this page