Text List

Articulus 6

Articulus 6

An ordo in Angelis sit a natura, vel a gratia ? et, Qualia nomina retinuerunt Angeli cadentes ?

ARTICULUS VI. An ordo in Angelis sit a natura, vel a gratia ? et, Qualia nomina retinuerunt Angeli cadentes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Jam nune inquirere restat, etc." 1. Quod enim sit ordo a natura, videtur haberi supra, ubi dictum est, quod distinctionem habebant in natura respondente ordinibus.

2. Item, Supra habitum est, quod Lucifer fuit de superiori ordine: et ibidem, quod demones adhuc nomina ordinum a quibus ceciderunt, retinuerunt, ut Potestates et Principes.

Item ulterius quaeritur juxta hoc, Quare demones dicuntur Potestates, et Principes, et Angeli mali, et non Seraphin? Quare etiam dicuntur Cherubin, ut Ezechiel. xxvm, 14: "Tu cherub extentus, et protegens" ? non autem Throni-dicuntur:

Item ulterius queritur, Utrum evacua. buntur? Et quia hoc superius disputa. tum est, queritur, Quare Apostolus principaliter de tribus dicit, quod eva. cuabuntur, scilicet de Potestate, Pring. patu, Dominatione .

Solutio plana est ex prehabitis supra: quia dispositionem naturalem habent a natura, et perfectionem ordinis et complementum a gratia.

Ad aliud dicendum, quod damones ai cadentes retinuerunt illa nomina quae cum mortali peccato haberi possunt, et non alia, sicut charitas, et quies in Deo: et ideo illis non nominantur, quia depravati sunt vitio..

Av auivp dicendum, quod illa qua, dant prelationem et gubernationem, evacuari principaliter dicuntur : alia autem quae dicunt distinctionem gratia tantum, non dicuntur ita evacuari : quia gratia manebit, prelatio autem secundum actum cessabit. es

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6