Articulus 7
Articulus 7
An Angeli differant solo numero vel etiam specie, vel etiam alli qui sunt in diversis ordinibus et hierarchiis differant genere vel specie ? et, Utrum wlli gaa sunt in uno ordine sunt aequales ?
ARTICULUS VII. An Angeli differant solo numero vel etiam specie, vel etiam alli qui sunt in diversis ordinibus et hierarchiis differant genere vel specie ? et, Utrum wlli gaa sunt in uno ordine sunt aequales ?
Hic tria per ordinem sub una questione querere oportet, Utrum differant Angeli solo numero vel etiam specie ? Et, Utram illi qui sunt in diversis ordinibus et hierarchiis, differant genere vel specie ? Et tertio, Utrum illi qui sunt in ano ordine, sunt aequales ?
1. Multitudo in numero est propter duo, scilicet quia materia non est tota intra formam : et quia non est solum in uno, sed.in sucessione : neutrum autem horum est in Angelo : ergo non est in eo multitudo per numerum sub una forma Speciei. Quod autem prima sit vera, patet: quia materia desiderat formam, sicut foemina masculum, et turpe bonum: materia igitur vel potentia quae in nullo est imperfecta, et nulla privatione turpis, nihil omnino desiderabit: et talis est po- tentia in perpetuis quorum potentia in~ separabilis est ab actu.
2. Item, In omnibus his quorum est materia una in specie, est unus actus quo illa materia traducitur ab uno inalterum. lllius non est instantia nisi aliquis ferat instantiam in proposito. Sed in Angelis non est talis actus. Ergo non differunt solo numero, sed etiam in natura speciei.
3. Item, Omnis multiplicatio fit aliquo faciente divisionem in eo quod ante est natura vel tempore : materia autem (ut dicit Philosophus) non est anie formam natura, sed post: ergo Angeli non habent multiplicationem ex hujusmodi divisione: ergo relinquitur alia, scilicet quod per diversas rationes specificas exeant ab uno genere, quod est ante eos natura non tempore: sic autem divisa differunt specie : ergo videlur, quod omnes Angeli differunt specie.
4. Item, Videmus hoc in corpore nobilissimo in genere corporum, quod partes distincte éjus, ut orbes, et stelle differunt specie, sicut cognoscitur ex effectibus eorum : ergo etiam sic erit in natura nobiliori spirituali : illa autem est Angelica : ergo differunt specie omnes.
Sep contra hoc, 1. Videtur esse dictum Damasceni, quod omnes sunt substantia intellectuales, et unum opus habent, in ceelis conversantur, et hymnis laudant Deum : ergo in substantia et opere conveniunt, quoniam nulla substantia est quae non habeat propriam operationem.
2. Item, Unius sunt perfectionis, in Verbo enim omnes contemplantur : ergo cum diversorum natura non sit perfectio una, videtur quod non sunt diverse nature. Gradus autem nature videtur variare speciem nature, quoad perfectionem quae sequitur naturam.
3. Item, In aliquo plus convenit illequi est alicujus ordinis cum eo qui secum est in eodem ordine, quam cum illo qui non est in eodem ordine : sed cum eo quinon est in eodem ordine, convenit in gratia : ergo cum illo qui est in eodem ordine, convenit in gratia et natura speciet.
4. Item, Habere hypostases in una natura communi, quaedam est passio conveniens Deo, et Angelo, et homini : ergo per aliquid commune convenit eis, et in aliquo habet differentiam : convenit autem Deo in unanatura numero, non multiplicata specie, nec numero : homini autem in una natura multiplicata numero, non specie : ergo Angelo in una natura multiplicata numero, et specie, ut videtur.
5. Item, Major apparet bonitas Dei in hoe quod diverse nature participant eam, et fluunt ab ea, quam in hoc quod una tantum : ergo videtur, quod differentes in natura creavit eos Deus.
Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Eadem ratio est de animabus: et tamen anime non differunt specie. Et si dicas quod hoc est propter corpus : hoc nihil esse videtur : quia solubilis est a corpore : ergo tunc specie differret ab aha anima.
2. Item, Magis et minus non variant speciem : supra autem habitum est, quod Angeli non differunt: nisi secundum simplicitatem essenti# majorem vel minorem : ergo videtur, quod non ex hoc differant specie: vel si dicitur, quod in Angelo facit hoc diversitatem in specie : ergo videtur, quod etiam in animabus facere debeat : quia eliam ille sic differunt, ut dicit Magister in Litfera infra,
Et videtur, quod sic: quia 1. Dionysius dicit, quod equipotentes. sunt illi, qui sunt in hierarchia una : ergy: multo magis illi, qui sunt in ordine uno,.
2. item, Quorum est donum unm et primum, illorum est capacitas una: sed eorum qui sunt ejusdem ordinis, do num est unum et premium : ergo capaci. tas una: ergo sunt aequales in naturalix bus et gratuitis.
3. Item, Aliter videretur sequi, quod locus Luciferi remansisset vacuus : quia nullus proportionatus fuisset illi loco: et hoc est inconveniens : ergo alius in eo. dem ordine aequalis ei surrexit in locum suum.
Item, quod dicit Dionysius, quod non. sunt aequales: et ideo in eodem ordine est superior illuminans, et inferior illuminatus, ut supra diximus.
SoruTio. Dicendum, quod circa primum et secundum sunt tres opiniones: quidam enim rationibus primis concedunt omnes Angelos specie differre, et hoc mihi videtur probabilius omnibus aliis : quia in veritate rationabiliter nonpotest aliud bene defendi. Quidam sunt quidicunt eos quisunt ejusdem ordinis, esse in specie una: et eos qui. in diversis, esse in diversis speciebus : et adhuc magis differre eos qui sunt in diversis hierarchiis. Tertii dicunt : et est haec communior opinioapud Doctores, eo quod ipsi rationes prehabitas non libenter recipiunt, quod omnes sunt in specie una: et quia leve est sustinere alias opiniones, secundum hance respondebimus objectis dicendo, quod multiplicatio est. duplex, scilicet in longum quae fit per successid~ nem, et haec exigit potentiam precedentem actum: et alia ad quae inducuntur prime rationes, et haec multiplicatio:non est in Angelis. Est autem multiplicatio it. latum, et hance complevit Deus simul creando : et ratio distinctionis non habetur ex uno trajiciente naturam in alium, sed potius ex ordine officiorum, sicut distinguntur spiritus ccelestes, et de hac nihil tenent rationes primo inducte.
Ap wautem quod contra objicitur, secundum duas anteriores opiniones dict potest, quod ex verbis Damasceni non habetur, quod sint unius speciei, sed quod sint unius nature in genere.
Ap rem dicendum, quod nihil valet: quia secundum hoc etiam anima esset ejusdem speciei cum Angelis: et ideo supra est hoc argumentum solutum, ubi queritur de differentia Angeli et anime.
Ap ip quod ulterius queritur, secundum ultimam opinionem dicendum, quod gradus illi sunt in superadditis potentiis, et non in substantiali specie nature: sicut etiam videmus hominem ab homine differre per superaddita, et non per speciem. Sed illa solutio non est secundum Philosophiam quae hance diversitatem reducit ad materiam corporis. Sed hoc supponitur ab ista opinione etiam esse in spirituali substantia ex ordine sapientie creantis, quod inaequales in naturalibus fecit Angelos propter distinctionem officiorum.
Ad aliud dici potest, quod in superadditis magis convenit cum eo qui est sui ordinis, quam cum alio: sed non in diversitate substantiali, vel convenientia.
Ad aliud dicendum, quod non sic distinguitur illa proprietas : sed potius quia in Angelo secundum multitudinem in latum ex ordine creantis, in homine autem in longum secundum ordinem generalionis.
Ad aliud dicendum, quod bonitas in multitudine specierum relucet in ordine universi : sed in ordine unius nature relucet secundum multitudinem individui.
Ad id autem quod contra objicitur, secundum alias opiniones dicendum, quodnon est idem de animabus : quia animae non ita sunt separate quin sint forme substantiales corporum: et ideo accipiunt esse in corpore, licet secundum esse non dependeant ab ipsis corporibus : et unius potentiae secundum rationem est unus actus secundum rationem : et ideo anime sunt unius rationis : quia potentia est unlus rationis.
Ap i autem quod contra objicitur, dicendum quod numquam_ separatur ab anima ordo ad corpus: et ideo illa objectio non valet.
Ad aliud dicendum, quod magis et minus quandoque fundantur supra diversas formas per minus nobile et magis nobile ad idem ordinatas, sicut magis et minus cognoscere in sensibili et rationali : et tunc verum est, quod non variant speciem, sed ostendunt speciei variationem : et ita magis et minus est in simplicitate essentie et perspicacitate intelligentie Angelorum : et ideo ostendunt diversitatem speciel.
Api quod ulterius queritur, dicendum quod nullus in toto celo secundum Dionysium est alteri aequalis.
On this page