Articulus 8
Articulus 8
Utrum numerus hominum salvandorum sit juxta numerum cadentium Angelorum ? ut, Utrum numerus salvandorum hominum faciat decimum ordinem ?
ARTICULUS VIII. Utrum numerus hominum salvandorum sit juxta numerum cadentium Angelorum ? ut, Utrum numerus salvandorum hominum faciat decimum ordinem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ultimo, ibi, G, "Notandum etiam, quod decimus ordo legitur de hominibus, etc."
Ex hoc enim videtur, quod numerus assumendorum hominum sit juxta numerum cadentium Angelorum: et hoc videntur dicere quaedam auctoritates. Super illud Psalmi xuv, 17: Consé itues eos principes, dicit Glossa : "Elegit pauperes ut exaltaret ad ordines cceli, qui fiunt ex hominibus et Angelis."
Item, super illud, Omnis locus quem calcaverit pes vester, etc.®, dicit Glossa : "Si diabolum vincere potuero, si meruero ut Dominus conterat eum sub pedibus meis, consequenter locum ejus in ceelis habebo,".
SED CONTRA : 1. Angeli excellunt homines in naturalibus : ergo videtur, quod etiam in gratia: ergo homines ad statum Angelorum pervenire non possunt : ergo necesse est, quod decimum ordinem faciant.
2. Item, Sit quod Angelus non cecidisset (ut dicit Anselmus) homo previsus erat ad gloriam : ergo salvaretur: ergo tunc, ut videtur, non intrasset in locum cadentium Angelorum : ergo faceret ordinem decimum.
3. Item, Homines habebunt corpora : ergo ignobiliores erunt quoad hoc quam substantia omnino spiritualis : ergo non congruit eis idem locus et ordo beatitudinis : ergo necesse est decimum ordinem constituere.
4, Item, Hoc videtur sequi ex Evangelio Luc. xv, 8 et seq., ubi homo significatur per drachmam decimam, quod non esset nisi decimum ordinem faceret.
5. Item, Nullus sapiens coordinat ea que non sunt ejusdem ordinis secundum naturam : sed homo et Angelus non sunt ejusdem nature : ergo nec ejusdem ordinis secundum naturam : ergo non sunt coordinandi in gloria, ut videtur.
6. Preterea, Beata Virgo ad minus videtur facere ordinem specialem: quia exaltata est super omnes choros Angelorum ad ccelestia regna secundum Hieronymum,
Sorutio. Quoad unam partem istius questionis, scilicet quot assumantur, non est qui possit respondere, nisi solus ille cui cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus : sed tamen duas opiniones tangit Magister in Littera. .Tertia autem est eorum qui dicunt, quod tot virgines assumentur quot fue.. runt cadentes et stantes Angeli, et alig. rum tot quot sunt omnes alii: et quid: verum sit de hoc, nullus potest probare,
Ad aliam partem questionis, scilicet utrum homo faciat ordinem decimum>? Dicendum, quod est decimus in numero, et sic facit decimum, ut dicit Magister . et est decimus in gradu, et sic numquam erit decimus.
Ap EA quae objiciuntur in contrarium, Aiy dicendum quod licet Angeli excellant in naturalibus, non tamen in gratia : quia gratia datur secundum quantitatem meriti et preparationis, non secundum sola naturalia.
Ad aliud dicendum, quod non faceret 4 decimum in gradu: quia quod supplet locum cadentium, hoc non est causa creationis hominis: sed hoc contingit per accidens, scilicet quia ille cecidit. Nihilominus tamen ille salvatus fuisset, et secundum gradum suum exaltatus in gloria, et non in nonum gradum, si ille non cecidisset. —
Ad aliud dicendum, quod drachma j, decima dicitur quoad numerum, et non quoad gradum decimum quem facit.
Ad aliud dicendum, quod quidam dixerunt (nescio quare, quia nulla ratio id suadet) homines futuros in ccelo aqueo, et ngelos in empyreo: sed hoc nihil est : quia corpora nostra nobilitabuntur tunc ultra nobilitatem empyrei : et ideo nulla est objectio de corpore : et per hoc patet etiam responsio ad tertium.
On this page