Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Hoc etiam investigandum est, Utrum omnes illi, etc." Hic incipit Magister agere de missionibus Angelorum.

Et habet duas partes: in quarum prima queritur, Utrum omnes mittantur, vel quidam ? In sequenti autem distinctione, quaerit de custodia quam habent circa nos, ibi, Dist. XI, A, "Illud quoque sciendum est, etc."

Ista distinctio dividitur in tres partes, secundum tres opiniones hic inductas : quarum prima, est, quod non omnes mittuntur. Secunda, quod omnes, ibi, C, "Hic oritur queéstio, etc." Tertia, quod non omnes mittantur ad nos: sed quidam ad. medios ut superiores, et medii ad inferiores, et inferiores ad nos: et hee incipit, ibi, F, "Adit vero dicunt, etc."

Et haec sola opinio est, ut mihi videtur, quae parum habet rationis, et contra se habet plurimas auctoritates : quia Virtutes et Principes et Potestates expresse missi leguntur, et habeat officia circa nos, ut miracula facere, daeemones arcere, et principatus ordinare et distinguere et gubernare : et tamen ista opinio plures habet sequentes.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus