Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Angeli mittantur ? et, Propter quid mittantur ?

ARTICULUS I. An Angeli mittantur ? et, Propter quid mittantur ?

Circa primam partem sunt duo querenda, scilicet an mittantur Angeli? Et, An mitti minuit eis gloriam ?

Videtur autem, quod non mittuntur: quia 1. Impartibile simul non potest moveri diversis motibus, sed totum se convertit ad quodcumque se vertat : Angelus est impartibilis : ergo non potest simul moveri diversis motibus : si ergo assistit, non potest simul cum hoc ministrare. -

2. Item, Superfluus est nuntius ei qui potest sine nuntio equa facilitate indicare distanti a se : hoc autem potuit facere Deus : ergo superfluit nuntius : ergo cum superfluum non pessit esse in ordinatione Dei, Angelus non mittitur, ut videtur.

3. Item, Filius mittitur, et Spiritus sanctus, scilicet ad rationalem naturam reordinandam, quae aversa fuerat, ut habitum est in primo libro Sententiarum. Cum igitur sufficientissimus sit uterque eorum, videtur quod superflue mittatur Angelus.

In CONTRARIUM sunt ea quae dicuntur in Littera.

Solutio. Dicendum, quod Angelus mittitur : et contingit hoc propter nos, et non propter indigentiam Dei.

Ap primum autem dicendum, quod hcet Angelus impartibilis est substantia, tamen divisibilis est, hoc est, quantitate virtutis : et potest assistere, et ministrare simul.

Ad aliud dicendum, quod missio est propter nos : guia Deus inspirat, et ut a parte nostra medius fiat, etiam Angelum mittit suggerentem idem quod inspiratum est.

Ad aliud dicendum, quod sufficientissima est utraque missio et Filii et Spiritus sancti: sed tamen quia nos fragiles sumus, ideo pluribus intus et extra nos in bonis tenentibus indigemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1