Articulus 2
Articulus 2
Utrum minuittur Angelorum gloria quando ministrant et mittuntur ?
Videtur quod non : quia 1. Dicit Beda, quod intra Deum currunt, quocumgque mittantur : ergo non deflectuntur a contemplatione.
SED CONTRA : 1. Dicit Aristoteles in libro de Somno et Vigilia, quod una potentia existente in actu, retrahitur alia : cum igitur contemplatio Verbi tantum in se trahit appetitum et voluntatem Angeli, videtur quod simul cum hoc non potest ministrare diligenter circa nos.
2. Item, Impossibile est idem simul moveri diversis motibus secundum idem : sed diversi motus sunt contemplari, et ministrare : ergo idem Angelus non potest simul illis moveri, ut videtur.
Ap primum ergo dicendum, quod verum est, quod unum opus non est ratio alterius et causa: sed ministerium causatur ex contemplatione : quia enim hoc in Verbo legunt esse voluntatem Dei, ideo feruntur ad ministerium. Et ministerii actus numquam incipit a parte nostra: a nobis enim non discunt in quibus ministrare debeant, sed potius a Verbo semper: et ideo a neutro retrahuntur.
On this page