Articulus 3
Articulus 3
Utrum omnes Angeli mittantur, vel non ?
1. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium misst ? et alia quae inducuntur in Littera:ergo omnes mittuntur.
2. Item, Damascenus : "Illi qui preeminent aliis, dant suas illuminationes, ea que secundum nos dispensantes et auxiliantes:" ergo omnes mittuntur.
SED CONTRA : 1. Daniel. vir, 10: Aillia millium, ete. Ibidem, Glossa: "Plures sunt qui ministrant, quam qui assistunt."
2. Item, Corpus nostrum est ita dispositum, quod unum membrum juvat alterum : ergo cum ipsi sint potentiores in corpore mystico, debent juvare nos ministrando.
Solutio. Notandum quod nos de hoc alibi diffuse disputavimus valde, et hoc poiest interserere qui voluerit t : sed ad petens dicendum, quod tres sunt opiniones de hoc quae plane ponuntur in Littera a Magistro, sed tamen secundum Dionysii opinionem non omnes mittuntur. Et si credimus quod Dionysius scripsit visionem Pauli, tunc videtur ipse magis sequendus quam alii.
Et ideo dicendum ad auctoritates inductas, quod omnes sunt administrato— rii et missi in ministerium salutis: sed hoc est ministrando illuminationes, non ministrando circa nos.
On this page