Text List

Articulus 3

Articulus 3

Queritur de tempore custodiae, quando scilicet deputatur nobis Angelus ad custodiam : et, Utrum Angeli semper custodiant eos ad quorum custodiam deputantur, vel aliguando eos derelinquant ?

ARTICULUS III. Queritur de tempore custodiae, quando scilicet deputatur nobis Angelus ad custodiam : et, Utrum Angeli semper custodiant eos ad quorum custodiam deputantur, vel aliguando eos derelinquant ?

Tertio quaeritur de tempore custodiae.

1. Videtur in Littera dicere Hierony- : mus, quod in ortu nativitatis nobis de-- putatur Angelus.

2. Item, Si infirmo debetur custodia : ergo maxime debetur tempore maxime infirmitatis : haec autem est infantia : ergo tunc maxime adhibetur..

3. Item, Christus dixit de parvulis, Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. Et Matth. xvin, 10 : Angeli eorum semper vident, etc.

4, Item, In utero quando formatum est - puerperium, estibi anima creata ad imaginem Dei, quae multis modis ex periculis interioribus et exterioribus potest frustrari gratia regenerationis : detur, quod debeatur ei custodia.

SED CONTRA : Frustra exhibetur beneficium ei qui non potest recognoscere : parvuli autem in utero et in infantia non habent usum rationis ut cognoseant : ergo frustra exhibetur eis beneficium ministerii Angelorum.

Unterivs quaeritur hic, si Angeli semper custodiunt, vel quandoque custoditos derelinquunt ?

Videtur autem, quod quandoque relinquant.

1. Jerem. 1, 45: Transeamus ab his sedibus . Et ista eadem vox audita fuit in aere in Passione Christi, ut legitur in Evangelio Nazareorum. Et dixit eam Michael, relinquens Synagogam, et transferens se adEcclesiam. Ergo quandoque relinquunt.

2. Item, Jerem. u1, 9: Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelingquamus eam, etc. Glossa : Medici sunt Angeli, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio non acquiescimus.

3. Item, Jerem. xvu, 6, super illud, Terra salsuginis, Glossa, quae nec Deum habet hospitem, nec presidium AngeloTum.

4. Item Ponamus, quod reveletur Angelo, quod ille quem custodit prescitus est ad mortem aeternam : et tunc aut relinguit, aut non. Si relinquit, habeo propositum. Si non: ergo facit eum magis peccare : quia contemnit monitionem Angeli: quod non faceret, si Angelum custodem non haberet: ergo videtur, quod obsit et non prosit ei. Cum ergo ad minus intendat einon obesse, videtur quod tune recidit ab eo.

SED CONTRA : 1. Ferventior est bonus in custodiendo, quam malus in impugnando: malus autem numquam relinguit bonum: ergo nec bonus malum.

2. Item, Licet scire posset esse aliquem damnandum, tamen adhuc multa mala potest impedire, et sic consequitur effectum custodia sue.

3. Item, De nemine desperandum est dum est in via: sed medicus non relinquit non desperatum : ergo Angeli cum sint medici, numquam relinquunt in via: et hoc est concedendum.

Ap primum ergo dicendum, quod (ut opinor) Angelus datur puerperio formato et animato in utero matris, etiam ante~ quam nascatur.

Ap i quod contra ohjicitur, dicendum quod non oportet intelligere custoditum : quia non facit propter hoc Angelus suum obsequium ut intelligatur a nobis, sed potius ut Dei gloria promoveatur in nobis. .

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod Angelus numquam relinquit, sicut probant ultime rationes. Et omnes auctoritates ante inducte habent unam solutionem, scilicet quod dicuntur relinquere, quando exhibent tribulationem, et ita reliquerunt Babylonem, alias numquam relinquunt.

Sed tamen hic aliter quidam dicunt, scilicet quod quandoque subtrahunt officlum custodia, et non relinquunt localiter nisi homo ruat de peccato in peccatum: et multitudo peccatorum facit eum tandem redire ad Deum. Hoc autem ego non auderem dicere : quia non videtur consonum charitati Angeli, quod non faciat contra peccatum quidquid potest, salva libertate arbitrii hominis : quia nullus est cogendus ad bonum vel ad malum. Quod autem dicit una auctoritas in tertio argumento, quod medici relictio est condemnatio, intelligendum est, id est, signum condemnationis, quando propter peccata exponit tribulationi nisi corrigaris.

Ap ALiup patet solutio per objectum in contrarium : quia licet sciret aliquem esse prescitum, tamen multa mala impedit in eo : et sic custodia sua operatur ad toJerabiliorem damnationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3