Text List

Articulus 4

Articulus 4

ARTICULUS IV. Quot et qui sunt effectus Angelicae custodiae ?

Quarto, Queritur de effectu custodiae. Et assignantur duodecim a Magistris.

Primus est solvere a vinculis peccatorum. Act. xu, 7: "Et ecce Angelus Domint adstitit", Et post, "Ceciderunt catene de manibus ejus."

Secundus est confortare in via. IIT Reg. xix, 7, dixit Angelus ad Eliam : Surge, comede,. grandis enim tibi restat via.

Tertius, arcere demones. Tobie, xu, 3: Demonium ab uxore mea ipse com~ pescurt.

Quartus, docere. Daniel. rx, 22 : Nune egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

Quintus, consolari. Tobie, v, 13 : Forti animo esto, etc.

Sextus, revelare secreta. Genes. xvi, 1 et seq., tres Angeli mysterium Trinitatis, et unitatis et Christi nascituri expresserunt: et ideo sequitur quod dixit unus Angelorum, ¥. 17: "Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus", etc.

Septimus, adjutorium contra hostes. Isa. xxxvu, 36: Egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyrioriorum centum octoginta quingue millia,

Octavus, increpare pro delictis. Judicum, u, 1: Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum Flentiuwm, et ait: Eduxi vos de Aigypto, et introduxi vos in terram. Et post, ¥. 2: Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fectstis ?

Nonus est impedientia ad bonum auferre : et hoc significatur, Exod. xn, 29, ubi Angelus percussit primogenita Aigy. pti, quibus viventibus non poterat de fEigypto proficisci populus Domini. Et, Malach. m, 1: Hece ego mitto Angelum meum.

Decimus est inducere et conducere in via. Tobia, v, 15: Hgo ducam, et redu.- cam.

Undecimus est tentationem mitigare : et hoc significatur, Genes. xxxn, 24 et © seq., ubi Jacob luctatus est cum Angelo, et benedictionem accepit : et hae valuit contra tentationem a demone. Et confortatus est contra fratrem, dicente Angelo, etc., et hoc significabat mitigationem tentationis a mundo. Et emareuit nervus femoris ejus : quod significat mitigationem tentationis a delectalionibus carnalibus.

Duodecimus est orare et orationes of. ferre. Tobie, xn, 12: Quande orabas cum lacrymis,... ego obtuli orationem tuam Domino.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4