Articulus 5
Articulus 5
Utrum Antichristus habebit Angelum custodem? et, Utrum Christus habuerit Angelum sibi deputatum ?
ARTICULUS V. Utrum Antichristus habebit Angelum custodem? et, Utrum Christus habuerit Angelum sibi deputatum ?
Videtur autem quod non habebit: quia 1. Daniel. x1, 37, super illud, Nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget: Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : dicit Glossa, diabolum scilicet, in seipso et ubi- | cumque fuerit Antichristus. Si ergo diabolum habebit in seipso, videtur quod i nihilo habiturus sit presidium Angelorum.
2. Item, Alia glossa ibidem videtur dicere, quod etiam ministerio demonis in utero matris alendus sit, et post nativitatem nutriendus et educandus.
3. Item, Secundum Apostolum, IIT ad Thessal. 1, 9, diabolo instigante et operante qui illum totum possidebit, erit adventus Antichristi secundum actum Satane '.
Item, Damascenus : "Homo ille ex fornicatione generabitur, et suscipiet omnem actum Satane." Presciens enim Deus iniquitatem ejus future voluntatis, concedit in eo habitare diabolum. Ergo videtur, quod nihil faciat apud eum Angelus bonus.
Item, Per rationem videtur idem, quod Angelus bonus nulli nocere intendit : sed presidii contemptus noceret illi homini et aggravaret peccatum: ergo videtur, quod non dabitur ei.
Videtur quod sic : quia 1. In Psalmo xc, 41: Angelis suis, etc. Glossa : De toto Christo potest accipi. Ergo tam de capite, quam de membris.
2. Item, Luc. xxu, 43: Apparuit illi Angelus de celo, confortans eum. Ergo multo magis habuit custodientem se Angelum : quia minus est custodire, quam confortare.
4. Item, Sua dignitas non erat minor quam aliorum : si ergo haec dignitas est humane anime quod Angeli deputantur ei in custodiam, videtur quod multo magis deputati sunt Christo.
5. Item, Ipse habuit malum Angelum. exercitantem: ergo multo magis debuit habere bonum custodientem.
6. Item, Angelus non tandum custodit in spiritualibus, sed et in corpore : Christus autem passibilis fuit in corpore: ergo indiguit custodia in parte illa, ut videtur.
7. Item, Beda dicit super illud, Acesserunt Angeli, quod ministrasse Christo et confortasse eum Angeli describuntur in testimonium utriusque nature. Si ergo ministerium fuit signum divine nature, et confortatio signum nature humane, videtur quod indiguit custodia Angelorum. . ;
8. Item, super Tobiam dicit Glossa, quod Angelus malus numquam reliquit eum, et stabat inbrachio crucis cum moreretur. Ergo ab oppositis nec Angelus bonus.
9. Item, Minor a majori debuit custodiri, ut supra habitnm est: sed de Christo dicitur, Minuisti eum paulo minus ab Angelis 2: ergo debuit habere Angelorum custodiam.
Si Hoc concedatur, sequitur grandis miseria, scilicet quod deitati conjunctus indiguerit adhuc alio custode : nec enim umquam facere persecutores contra eum aliquid potuerunt, nisi quando deitas eum passioni exhibuit: ergo numquam custodem habuit.
Solutio. Ad primum sunt opiniones : dicunt enim quidam, quod Antichristus Angelum bonum habebit qui deputabitur ei: sed ille recedet ab eo, ex quo extollet se super omne quod vocatur Deus. Sed hee opinio hodie exspiravit. Aliorum opinio est, quod habebit Angelum bonum custodientem, qui numquam recedet ab eo usque ad mortem: et hoc tribus de causis, scilicet ut magis justa appareat'sua condemnatio: et ut ordo sapientie stet, qui propter eum non debet irrumpi, ut sibi non fiat quod fit aliis. Tertia causa et principalis est : quia impossibile videtur, quod Angelus non impediat eum a multis peccatis, preecipue quia non sinet ei venire occasiones quorumdam peccatorum ad presentiam sensuum : et bonitas divina tanta est, quod etiam sceleratissimis procurat impedimenta peccati, et ideo custodia Angeli non frustratur in eo omnino.
Ab avcroriTATES ergo primo inductas dicendum, quod hoc dicitur quantum ad effectum custodie principalem, qui est recedere a peccatis: hoc enim numquam faciet Antichristus. Quod autem dicitur nutriri a diabolo, hoc intelligitur quantum ad dispositiones quibus operatur demon ad incentivum complexionis vel ciborum, ut dictum est supra.
Ap 1 quod ulterius quaeritur de Christo, dicendum quod omnium sententia est, quod Christus numquam habuit Angelum custodem: quia sine dubio hoc esset maxima impietas opinari de redemptore.
Ad ea ergo quae objiciuntur, dicendum ad primum, quod Deus mandavit Angelis de toto Christo, sed non equa~ liter, sed ut membra custodirent, et ut capiti ministrarent.
Ad aliud dicendum, quod ibidem solvitur ab Expositoribus, quod non erat nisi confortatio exterior congratulationis forti Christo, etnon dispositionis interius : et ideo Doctores dicere consueverunt, quod suum confortare fuit ad modum confortantis se habere.
Ad aliud dicendum, quod Angelum malum non habuit tentantem interius. Sed haec solutio est quorumdam, et non valet: quia etiam Adam non habuit eum intus in primo statu. Unde dicendum, quod non est simile de ngelo malo, et de Angelo bono: quia malus datur ad experimentum fidelitatis et constantiae :et in Christo fuit tentatio dispensationis, scilicet quia sapientia ita dispensavit, ut qui tentando vicerat, tentando vinceretur : unde tentatio Christi refertur ad nostram salutem, et non ad exercitium, quod sibi bonum aliquid attulerit. Angelus autey, bonus datur propter indigentiam qua nulla fuit in Christo : et ideo Angelum bonum custodem habere non potuit.
On this page