Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum coelum crystallinum, habeat aljiquem motum, et quis sit ille motus? et, Quomodo accipiuntur dextrum et sinistrum ?

ARTICULUS II. Utrum coelum crystallinum, habeat aljiquem motum, et quis sit ille motus? et, Quomodo accipiuntur dextrum et sinistrum ?

Tertio quaeritur de isto corpore a Magistris theologie, Utrum moveatur vel non ?

Videtur autem, quod non moveatur: quia 1. Ipsum est uniforme: ergo non est aliquid unde incipiat motus : in quo autem non est unde incipiat motus, illud est immobile: ergo videtur esse immobile.

2. Si dicas, quod circularis motus est. sine principio, et sine fine, sicut et circulus. Contra hoc est, quod dicit Philosophus in II de Calo et mundo sic: "Est orbi procul dubio virtus diversa, scilicet. dextera, et sinistra : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere_ factionis suae." Ergo patet quod si non sit unde incipiat motus ex opere sux factionis, non movebitur. a

Item, Philosophus, ibidem, "Et iterum oportet ut existimemus hoc in principio motus orbis : nam si motus ejus est in tempore finitus (sed est motus ejus infinitus) necessario oportet quod motul ejus sit locus ubi incipit:" ergo cum queelibet una circulatio sit finila, necessario oportet quod alicubi incipiat: sed quod est uniforme undique; est in ratione una: ergo aut ubique incipil, aut nusquam : constat autem, quod non ubique, cum hoc sit impossibile: ergo nusquam : ergo non movetur, sicut nec empyreum.

In CoNTRARIUM sunt rationes prius inducts.

Soxutio. Omnes dicunt, quod illud coelum movetur, et quod est uniforme quodammodo, et non uniforme alio modo : uniforme quoad hoc quia ubique est de natura lucis, sed non uniforme est quoad hoc quia in una parte est nobilius quam in alia, et ibiin eo abundat vis motoris, et ibi est locus unde fit motus, et oppositus est locus regirationis. Quid autem sit dextra. et sinistra in celo, et utrum situ tantum (ut dicunt Astronomi) vel in natura corporis acci+ piantur, alterius est negotii. Tamen propter quosdam efflagitantes, sciendum breviter, quod si consideretur causa motus cceli et mobilitatis, necesse est. sibi dare dextram et sinistram in sua natura : et tune Oriens sive dextra non dicetur sub qua oritur sol, quia sub omni gradu circuli declivis oritur sol : sed dicetur pars ceeli nobilior, et de hac Magistri Latinorum multa abusiva dixerunt. Sed sententia Arabum est duplex, scilicet quod aut secundum numerum. mobilium in uno circulo erunt multi motores.: et tune motor influit motum in locu nobiliori illius mobilis, ut circulo signorum in capite Arietis et Libre, et mobili primo in loco nobiliori equedistanti ab utroque polorum, et aliis-orbibus aliter. et aliter plures. Vel unus motor aut stella influit diversos motus in mobilis parles: et tune dexira sive Oriens erit locus stelle : et secundum hoc invenimus Rabbi Moysen dicere, quod in sphera stellata sunt multi motores, et in aliis unus. Si autem consideremus effectum stellarum secundum relationem ad nos, tunc dextra cceli erit duplex, et eodem modo sinistra, et erit secundum situm tantum immobilem : et iterum dexter adspectus ab Oriente in medium celi, et sinister a medio coeli in angulum Occidentis, et iterum dexter ab angulo Occidentis in angulum medie terre subtus : ideo quia respectu oppositionis illa quarta se habet ad illam quae est ab Oriente in medium ceeli, et respicitur utraque ab utraque et communicantur, virtutes earum : et secundus sinister adspectus ab angulo media terre in Oriens signum eadem de causa, quia per oppositionem. communicantur ei virtutes prime quar-. te sinistre : et hoc modo videtur velle Philosophus in II de Calo et Mundo, et Commentator super idem: quia littera diz cit sic: Ex his quae oportet nos existimare, est hemo habens dextram et sinistram consimiles in figura : deinde habet super se orbem. Et dicit Commentator, quod debet imaginari, quod caput ejus sitin polo superiori antarctico nobis occulto, et pedes in arctico nobis manifesto; et facies ejus versa ad nostrum hemispherium. Tune enim super dextram erit quarta prima ascendens, et super sinistram descendens ad Occasum : et si revolvatur semel, erit tunc super dextram quarta ab. Oriente i in angulum terre, et super. sinistram quarta ultima ab angulo terre in signum emergens super horizontem ; et in hoc sensu dextro et sinistro cceli utuntur omnes Astronomii in divisione adspectus omnis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3