Articulus 4
Articulus 4
Quare eelum dicitur i igneum ? ? et, Utrum a natura ignis ?
Deinde quaeritur de secunda questione Magistri in Zittera quam tangit, ibi, "Quidam vero coelum quod excedit aeris spatia, etc."
1. Impossibile enim est, quod corporis unius natura diversus sit motus se- cundum naturam. Constat autem, quod motus cceli naturalis est circularis, motus autem ignis sursum est et rectus. Ergo ignis et ccoelum et stella non sunt unius rationis.
2. Item, Corpus perpetuo manens secundum unum modum et quantitatem, non potest esse generabile et corruptibile in partibus : stella et orbes ccelorum ab initio perseverant secundum unum motum : ergo non sunt per naturam generabilia et corruptibilia : ignis autem per naturam est corpus generabile et. corruptibile : ergo illa corpora non sunt de igne.
3. Si dicas, quod Deus continet ea: hoc nihil est : quia, ut dicit Augustinus, in primis operibus queritur, In quibus naturis constituerit Deus partes mundi, non quid per potentiam miraculi ex eis vel in els operetur ?
4. Item, Hoc non videtur concordare dictis Rabani, quiin libro super Genesim, ponit divisionem ccelorum dicens, quod septem sunt cceli, scilicet empyreum, aqueum, firmamentum, igneum, olympum, ethereum, aereum : ergo videtur, quod alterius nature sit aqueum et firmamentum, quam igneuim.
1. Celum enim, ut dicit Damascenus, est continentia visibilium et invisibiliam creaturarum. Constat autem, quod hoc non convenit omni ccelo. Ergo per hoc non potest. dividi ccoelum communiter dictum. .
2. Preterea, Philosophus dicit, quod ether non nominatur nisi corpus cceleste : ergo ethereum non dicit nisi diversam materiam a firmamento et empyreo.
3. Item, Olympum unde dicitur ? Ab Olympo enim monte dici non potest. Penes. quid igitur sumitur numerus iste ecelorum ?.
Solutio. Dicendum ad primum quesitum, quod non dicitur coelum igneum a natura ignis : sed quia est simile igni in natura lucis et lucentis in stellis : et hoc modo loquuntur Sancti: et per hoc patet solutio eorum quae objiciuntur.
Ap divisionem Rabani dicendum, quod ipse sumit coelum communiter secundum quod continet et habet perspicuum susceptivum luminis : et non sumit secundum. quod continet omnia, sed secundum continere solum: et ideo sic accipitur divisio Rabani, quod ccoelum aut continet habens lumen inseparabiliter, aut separabiliter. Si autem continet et habet lumen inseparabiliter : aut ergo habet ase sicut causa prima luminis, aut habet ab alio. Si a se: aut motum, aut non motum. Et penes istas combinationes partium dividentium totus accipitur numerus ccelorum. Si enim continet immotum habens a se luminosam naturam inseparabiliter, tunc est empyreum coelum. Si autem continet motum habens lumen sive luminosam naturam inseparabiliter : aut habet ubique et equaliter, aut in aliqua parte plus et in aliqua minus, quia in aliqua parte secundum lucendiactum, in aliqua non. Si primo modo est coelum crystallinum vel aqueum. Si secundo modo, est coelum stellarum, sub quo comprehenduntur orbes septem planetarum secundum Rabanum. Si autem habet naturam luminosam ab alio inseparabiliter, tune hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum convexum, vel secundum concavum. Si secundum convexum, tune secundum Rabanum dicitur coelumigneum. Sed si secundum concavum, dicitur Olympum : quia Olympum dicitur hic non ab Olympo, sed ab hoc quod Olympus dicitur appropinquare ad illud. Si autem continet habens naturam luminosi separabiliter : hoc iterum est secundum convexum, vel secundum concavum, id est, secundum exteriorem vel interiorem., superficiem. Si primo modo est # xthereum: quia aliter accipitur ether a Rabano, quam ab Aristotele, scilicet pro superior parte aeris, qua u quibusdam Philosophis regio estus vocatur : et per hoc patet solutio objectionis facte in contrarium. Si autem est secundum conca— vum, est aereum hic apud nos.
Et si objicitur quod supra probatum est, quod ignis non lucet in sua sphera. Dicendum, quod nihilominus habet naturam luminosi: quia si partes ejus conculcantur in aliquo et inspissantur, ipse lucebunt in illo : et hoc non facit aer, et aqua : sed tamen faciunt naturam perspicui sine lumine, ut patet in vitro, crystallo, berillo.
On this page