Articulus 3
Articulus 3
Quid hic dicitur firmamentum ?
Si enim firmamentum dicitur coelum stellarum fixarum, hoc non competit: quia sol, et luna, et alizs quaedam stelle, quinque scilicet planete, non sunt posite in ceelo stellarum fixarum.
Av noc dicendum, quod si Ptolemeum et Nicolaum in commento super Almagesti, et Messehalach vellemus sequi, nos praeter coelum empyreum quod Philosophi non cognoverunt, poneremus. decem coelos: quorum primum est quod revolvitur super polos #quinoctiales, et omnem stellam revolvit motu diurno. Secundum autem est ccoelum non stellatum quod revolvitur super polos orbis declivis, id est, obliqui, et omnem stellam revolvit ab Occidente in Orienfem secundum quantitatem sui circuli: quia aequali velocitate movetur secundum dictos Philosophos, et etiam secundum Thebith, Luna, Saturnus, et stella fixa: sed quod Luna viginti et octo diebus peragit circulum, Saturnus in triginta fere annis, et stella fixa in triginta sex millibus annorum, hoc contingit, quia in tali proportione quantitatis quantitas circuli unius superat circulum alterius, cum tamen spatia sint aequalia quae perambulant omni die naturali aequali. Tertius orbis est stellarum fixarum in una superficie existentium : non fixarum ideo, quia non moveantur: sed ideo fixarum, quia imagines et distantias situs ad invicem non mutant, ut probatur in Almagestt. Quartus est orbis Saturni. Quintus est orbis Jovis. Sextus Martis. Septimus Solis secundum dictos Philosophos. Octavus Veneris. Nonus Mercu-_ rii. Decimus Lune. Geber autem in commento quodam Almagesti singularem tenet viam in Mercurio et Venere: quia ponit eos super Solem: et tunc quoad illos duos secundum illum mutatur ordo, sed non numerus: et ideo di~ cendum, quod secundum sacram Seripturam tota natura quinti corporis fir- mamentum dicitur : apud Philosophos autem dicitur firmamentum octave sphera sursum ascendendo.
On this page