Articulus 1
Articulus 1
Utrum aliqua creatura sit conformis Deo secundum imaginem ?
Queruntur autem hic circa hoc primum quatuor, scilicet, An aliqua creatura sit vel possit esse conformis Deo secun~ dum imaginem ? ; Secunde, Utrum omnis creatura sit conformis Deo secundum imaginem ? Tertio, Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem ? Quarto, Utram aequaliter vir et mulier?
Ap primum sic proceditur : aoe 1. Dicit Hilarius, "Imago est ad. quam imitatur species indifferens." Homo autem non est species indifferens ejusdem | rei ad quam imitatur. Ergo non est Dei imago, nec potest esse.
2. Adhuc, Dicit Hilarius, quod "imago est reiad rem cowequandam imaginata et indiscreta similitudo." Homo autem nec aliqua creatura equat Deum. Ergo non potest esse imago.
3. Item, Nulla creatura est quin distet in infinitum: ergo nulla creatura est que possit esse similitudo indiscreta.
4. Item, Augustinus in sermone de Imagine, facit distinctionem inter equalitatem, et imaginem, et similitudinem, dicens quod ubi similitudo, non continuo equalitas : sed e converso ubi aequalitas, continuo similitudo. Item, Ubi similitudo et aequalitas, non continuo imago: sed e converso ubi imago, ibi aequalitas et similitudo : ergo. imago preponit sibi equalitatem. Nulla autem creatura equatur Deo: ergo nulla creatura potest esse imago Dei.
3. Item, Isa. XL, 18: "Quam imaginem ponetts ei", scilicet Deo ? Ergo nullam potest habere imaginem.
6. Item, Distantium in infinitum non est unum imago alterius. Deus et creatura distant in infinitum : ergo nulla creatura potest esse imago Dei.
Soturio. Ad hoc dicendum, quod est imago equiparantie, et imago similitudinis per imitationem. Dicendum ergo, quod creatura non potest esse imago equiparantie, sed imago similitudinis per imitationem hoc modo quo supra dictum est, quod hierarchia est in Dei similitudinem ascendens proportionaliter et ad Deum similitudo et unitas. Et per hoe patet solutio fere ad totum.
Ad PrimuM autem dicendum, quod species indifferens dicitur dupliciter, scilicet indifferens in contactu imitantis ad id quod imitatur: et sic homo est species indifferens: quia ducendo in exemplar, attingit illud imitando proportionaliter sibi. Dicitur etiam species indifferens per. substantiam et essentiam: et sic solus Filius est species indifferens cum Patre.
Ad aliud dicendum, quod est coequatio sufficientie ad ducendum in aliud: et est comquatio impletionis equiparantia. Coequatio sufficientie ductionis in aliud est in re, quando habet ea quibus sufficienter ducit in aliud. Sic imago similitudinis coequatur exemplari: quia est in éa aliquid respondens discretioni personarum, et aliquid ordini nature, et aliquid squalitati, et aliquid identitati essentie, ut habitum est in I libro Sententiarum :; sed cowquationem equiparantie non habet nisi imago quae est Filius. ,
Ad aliud dicendum, quod indiscreta similitudo est quae reprasentando proportionaliter ostendit exemplar: et hac est imago creata vel indiscreta per substantiam : et sic solus Filius. Unde quidam dicunt, quod diffinitiones Hilarii non intelliguntur de imagine creata, sed increata tantum. Et hoc verum est si stricte et proprie accipiantur. Si autem large sumantur vocabula, nihil prohibet etiam de creata intelligi.
Ad aliud dicendum, quod est equalitas configurationis, et aequalitas nature. Aequalitas configurationis exterius sufficit rationi imaginis. Ad hoc enim gquod statua sit imago Herculis, non oportet, quod ejusdem nature sit et vivat: sed quod minor existens, et inferioris nature, similiter ill sit figurata. Et sic homo dicitur habere aequalitatem que imitatur in conliguratione spirituali potentiarum anime. Filius aulem habet figuram et naturam substantia.
On this page