Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum omnis creatura sit conformis Deo secundum imaginem, vel sit ad imaginem Dei ?

ARTICULUS II. Utrum omnis creatura sit conformis Deo secundum imaginem, vel sit ad imaginem Dei ?

Secundo queritur, Utrum omnis creatura sit ad imaginem Dei ?

Et videtur, quod sic: 1. Ad imaginem enim similitudinis (ut habitum est) non exiguntur nisi quatuor, scilicet discretio trium aliquorum, et unitas eorum secundum substantiam, et ordo, et aequalitas: in omni autem re est invenire unum, verum, et bonum: et haec tria discreta sunt, et idem substantia suppositi: et ordinata, quia secundum rationem intentionis unum est ante verum, et ante bonum: et aequalia sunt, quia convertuntur super se invicem secundum supposita: ergo videtur, cum hee sint in omni re, quod omnis res facta sit ad imaginem Dei.

2. Item, Hoc videtur dicere Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, in illis verbis : "O qui perpetua mundum ratione gubernas. Et infra : Tu cuncta superno Ducis ab exemplo. Pulchrum pulcherrimus fipse Mundum mente gerens, similique ab imagine [formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere partes."

3. Item, Confusa similitudo non ducit in rem nisi confuse: sed mediantibus creaturis venerunt Philosophi in Deuy non confuse : ergo in creaturis etiam om. nibus non est confusa similitudo, seq discreta. Si dicatur, quod Philosophj non cognoverunt Trinitatem, sed divinjtatem: hoc videtur esse contra Augustinum, qui dicebat eos cognovisse Pa. trem, et Filium.

Solutio. In 1 libro Sententiarum ' ostensum est, quid vocetur vestigium, et in quo differat ab imagine. Unde dico, quod in creatura irrationali non est nis} confusa simililudo personarum, sed ex pressa notitia divinitatis.

Ap primum ergo dicendum, quod. unum, verum, et bonum, prout sunt de primis (sicut in fine primi libri Sententiarum notatum est) non differunt nisi per relationem ad efficientem, vel formalem, exemplarem, vel finalem, disponentem, efficientem : et ideo unum non addit super aliud nisi rationem respectus, et ideo non sunt vere illa tria: sicut memoria, intelligentia, et voluntas.

Item, Unum non addit super ens nisi in divisionem, et non formam aliquam: sed memoria addit supra mente quamdam proprietatem, gua efficitur determinata potentia: et ideo patet confusionem esse in discretione horum trium.

Preterea, Imago dicitur anima, eo quod est capax Dei per beatitudinem, et uniri potest in actibus gratia : et hac non inveniuntur in irrationali creatura.

Item, Augustinus dicit, quod imago est in anima in quantum est immortalis: et si non esset immortalis, non esset imago: et hoc iteram non invenitur in illis tribus. Patet igitur, quod confusam dicunt similitudinem.

Item, Unum in ordine non procedit ex alio, sed potius addit alii: et unum se habet ad aliud ut subjectum, et unum est in vero et bono, et verum in bono, ut subjectum : et talis ordo non est in per: sonis divinis secundum ordinem nature qui ibi est. Unde patet etiam confusionem in ordine horum trium esse.

Ad aliud dicendum, quod Boetius extenso nomine sumit imaginem pro ideato traducto ab idea. _

Ap Auiup dicendum (ut primo ' probatum est) quod Philosophi numquam cognoverunt personas nisi cunfuse, et non sub ratione propria.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2