Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem Dei ?

ARTICULUS III. Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem Dei ?

Tertio queritur, Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem ?

Videtur autem quod non: quia 1. Gregorius supra ? dixit: "Quanto in Angelo subtilior est natura, eo magis in illo imago Dei simul insinuatur impressa:" ergo videtur, quod Angelus magis sit ad imaginem Dei, quam homo.

2. Item, Notitiam Dei et sui apud se tenere est memoriae secundum Augustinum, et se intueri in Deo est intelligentie, et numquam Deum in se non diligere per naturalem dilectionem est voluntatis: haec autem omnia habet Angelus deiformiter, et hoc cum inquisitione et studio: ergo videtur Angelus magis esse ad imaginem, quam homo.

Sed contra est quod habetur infra s, ubi dicit Magister, quod mulierem ideo de latere viri formavit, ut imago Dei in hoc in homine appareret, quod sicut Deus est principium ex quo omnia, ita homo esset principium ex quo omnia sui generis: hoc autem in nullo Angelo invenitur: ergo videtur, quo Angelus non ita sit ad imaginem sicut homo. Solutio. Dicendum, quod haec tota questio ex superius dictis in distinctione VI determinatur : quia si attenditur imago similitudinis tantum, tunc Angelus secundum dictum Gregorii est imago etiam expressior quam homo: et falsum est quod quidam dicunt, quod Angelus est signaculum pro expressiori imagine. Si autem attendatur non in potentiis naturalibus tantum, in quibus spiritualis substantia capax est Dei, sed in conformitate ad rationem principii quod est Deus secundum quod ipse est et w, tunc homo est magis imago quam Angelus: quia homo est ex quo omnia sui generis, et per quem omnia secundum aliquem modum: et ita procedunt objectiones: unde jam solutum est ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3