Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum aequaliter vir et mulier sint ad imaginem Dei?

ARTICULUS IV. Utrum aequaliter vir et mulier sint ad imaginem Dei?

Quarto queritur, Utrum aequaliter vir et mulier sint ad imaginem Dei ?

Et videtur quod non: quia 1. ad Corinth. XI, 7, dicitur, quod "vir est imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri est": ergo videtur, quod non distent uno gradu a ratione imaginis.

2. Item, Mulier non regit virum, sed regitur ab ipso: cum igitur imaginis sit regere, videtur non ita esse ad imaginem mulier ut vir. .

3. Item, Infra non ponitur ipsa principium totius humane nature, sed vir: cum igitur conformitas in ratione principii cum Deo sit de ratione imaginis (ut infra habebitur),videtur non aequaliter sicut vir esse ad imaginem.

SED CONTRA : 1. Mulier est capax Dei sicut et vir: cum igitur imago insit secundum mentem qué capax est Dei, videtur mulier esse ad imaginem sicut vir.

2. Item, In Genes. 1, 27, dicitur, quod "creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam": et subjungitur, "Masculum et feminam creavit eos". Ergo intelligitur de muliere sicut de viro.

Solutio. Levis est haec questio. Dipropagatorum: et sic omnis mulier egt cendum, quod imago attenditur dupliciter: scilicetin interioribus potentiis mentis, vel in convenientia in ratione principii nature. In interioribus iterum dupliciter, scilicet in distinctione, et ordine, et aequalitate, et consubstantialilate potentiarum : et sic mulier est aeque imago sicut et vir. Vel in vigore et nobilitate potentiarum comparatarum ad actum secundum naturam sexus: et sic vir ma- gis est ad imaginem, quam mulier, Sj autem attenditur in ratione principii re spectu nature universalis : hoc contin. git quatuor modis, scilicet universaliter et effective et materialiter: et sic solus Adam est ad imaginem. Vel effective et materialiter tantum: et sic omnes viri sunt ad imaginem tantum. Vel materialiter et universaliter respectu omnium propagatorum, et non effective: et sic Eva sola est ad imaginem. Vel materialiter et non universaliter respectu propagatorum: et sic omnis mulier est ad imaginem,

Ap primum ergo dicendum, quod hoc dicitur per subjectionem sexus, et vigorem naturalium.

Ad aliud dicendum, quod regimen attenditur penes facilitatem deflectendi in vitium ex imbecillitate naturalium.

Ad aliud patet solutio per distinctio nem positam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4