Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid est miraculum per definitionem ? Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi,

ARTICULUS III. Quid est miraculum per definitionem ? Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi,

F, "Sed queritur, An ratio quam Deus, etc."

Et queruntur quatuor, scilicet quid sit miraculum ? quia sine scientia illius non possunt bene determinari quae hic traduntur. Secundo, Quae dicuntur miracula? Tertio, Quae est differentia inter miraculum, et mirabile: signum, prodigium, et portentum, et monstrum ? Quarto, Utrum omne miraculum sit contra naturam, vel supra naturam, vel preter naturam ?

Ap primum proceditur per duas diffinitiones, quarum prima est Augustini in libro de U¢ttlitate credendi, haec scilicet, "Miraculum est aliquod arduum et insolitum praeter spem et facultatem admirantis apparens." Alia est Magistrorum, haec scilicet, "Miraculum est opus divine potentie ostensivum."

Contra primam diffinitionem, scilicet Augustini, sic objicitur :

4. Ea quae miracula dicuntur, non sunt semper ardua, sed aliquando de rebus parvis, ut quod capisterium integrum nutrici sue beatus Benedictus reddidit, quod Eliseo projicienti lgnum super aquam, ferrum natavit, et hujusmodi : ergo male diffinitur miraculam per arduum,

2. Item, Non semper insolitum : quia crebro apparitiones Angelorum fiebant Patribus : et tamen mirabiles erant.

3. Item, Ponamus, quod frequenter fiant, tunc non erunt insolita: et tamen

1 Eccle.1, 8 : Cuncte res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Et per totam pri- erunt nihilominus miracula, quam si ra. ro fierent : ergo miraculum non est inso. litum, vel insolitum esse non erit sub. stantiale miraculum.

4. Item, Non videtur esse pretey spem : quia summum omnium miraculorum, scilicet quod Virgo conciperet et pareret, et Deus homo fieret, omnes an. tiqui sperabant: et famen miraculum fuit.

5. Item, Omnes nos speramus resurrectionem: et tamen erit miraculosa : ergo non est praeter spem.

6. Item, Contra hoc quod dicit, Ht facultatem : aut intelligitur de facultate cognitionis, aut operationis. Si cognitionis : tunc omnia opera nature erunt quoad hoc miraculosa : quia Salomon dicit, quod eorum quae fiunt sub sole, non potest homo invenire rationem . Si autem de facultate operationis : tunc multo magis sunt miracula : quia licet ars imitetur naturam, tamen non potest sequi operando : et ideo dicit Philosophus, quod ars non inducit per se formam specificam sicut natura : ergo videtur, quod miraculum male diffiniatur ab Augustino.

Contra secundam sic objicitur : Omne opus divine potenti est declarativum : ergo omne opus est miraculosum, quod nibil est dicere.

Sonrurio. Dicendum, guod Augustini diffinitio bona est, et Magistrorum non est adeo bona, sed tamen potest sustineri.

Ap primum ergo dicendum, quod prime due differentie in diffinitione miraculi posite, diffiniunt ipsum in comparatione ad alia quae non fiunt miraculose,- ut quae fiunt per naturam, et a voluntate humana. Sed prima quae est arduum, dicitur in comparatione ad causam efficientem, quae elevata est super causas naturalium et voluntariorum : et ideo jam pa- tet solutio ad primum : quia licet res in qua fit miraculum, parva sit, tamen potentia illud faciens, est elevata et ardua.

Ad aliud dicendum similiter, quod etiamsi tota die fieret miraculum, adhuc esset insolitum : quia non fit solito cursu apud causas inferiores, sed potius secundum rationem in Deo a seculis absconditam, ut dicitur in Litéera. Sunt tamen qui haec et sequentia aliter solvunt : sed non est multum curandum : quia questio non est multum laboriosa. .

Ad aliud dicendum, quod secundum intentionem Augustini, dicitur ibi spes nature : sicut habetur, ad Roman. 1, 18, super illud, Qui contra spem in spem credidit, Glossa dicit : Contra spem nature in spem gratia : et hoc verum est : quia licet spes gratie esset de hujusmodi, numquam tamen spes nature: et hee solutio est secundum intentionem Augustini. Alii autem objectionem concedunt, et _talia dicunt esse mirabilia et non miracula : et puto, quod non bene dicunt.

Ad aliud dicendum, quod facultas dicitur ibi potestas cognoscendi et operandi: quia nec cognoscendo nec operando possumus in miraculum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod operum nature habemus potestatem cognoscendi per causas, licet non sufficientes : sed in miraculis nec attingimus modum cause. Similiter naturalia imitamur, et quaedam operamur in opere : sed mirabilia admirari possumus, sed imitari non possumus.

Per hoc patet quod ultime due diffe~ rentia ponuntur in diffinitione miraculi in comparatione ad admirantem.

Ap ww quod objicitur de diffinitione Magistrorum, dicendum quod debet intelligi cum praecisione, sic quod miraculum est opus potenti divine ostensivum | tantum : sicut magi dixerunt Pharaoni : Digitus Dei est hic ,id est, demonstratio divine virtutis et potentie. Alia autem opera ostendunt alias potentias proximas, licet ostendant divinam potentiam ut primam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3