Articulus 4
Articulus 4
Quae dicuntur miraculosa : Utrum opus creationis, distinctionis, ornatus, Justificationis, incarnationis, resurrectionis, et etiam opus nature ?
ARTICULUS IV. Quae dicuntur miraculosa : Utrum opus creationis, distinctionis, ornatus, Justificationis, incarnationis, resurrectionis, et etiam opus nature ?
Et videtur quod sic : quia 1. Anselmus et Chrysostomus distinguunt triplicem cursum rerum, scilicet qui fit voluntate divina tantum, et eum qui voluntate divina et natura, et eum qui fit voluntate rationalis creature : et primum dicunt mirabilem, secundum naturalem, tertium voluntarium: opus autem creationis fit voluntate divina tantum : ergo est miraculosum.
2. Item, Non potest esse opus hominis, vel Angeli. Item, Nec nature : quia tunc natura non fuit. Ergo relinguitur, quod sit miraculosum, aut naturale, aut voluntarium.
Videtur, quod sit opus miraculi : quia\ 1. Dicit Augustinus: "Magis est de impio facere pium, quam creare ccoelum et terram :" ergo est opus maxime potentie ostensivum : hoc autem est miraculum: ergo est miraculum.
2. Item, Gregorius in libro Dialogorum dicit, quod "magis est suscitare hominem in mente, quam in corpore:" et hoc probat per Paulum suscitatum in
mente, et Lazarum suscitatum in corpore : de quorum altero post in mente suscitationem mira leguntur, de alio autem post suscitationem in corpore nihil legitur magni.
Item, Ibidem innuit aliam rationem ad hoc: quia magis est vivificare animas in eternum victuras, quam corpora iterum moritura : ergo est opus miraculi.
1. Miraculosum opus est sola divina potentia operante, et homine non cooperante, sed forte Angelo cooperante, ut prius habitum est : sed dicit Augustinus : "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te :" ergo videtur, quod homo hic cooperetur Deo : ergo non est miraculosum,
Videtur, quod sic : quia dicit Augustinus, quod magis est ex paucis granis multiplicare segetem totius mundi, quam multiplicare quinque panes in satietatem quingue millium hominum: ergo videtur, quod dum illud sit miraculum, quod istud multo magis est. miraculum. Et multae Glosse super Joan. vi, i et seq., possunt adduci ad hoc, et super Joan. u, 1 et seq., ubi legitur de mutatione aque in vinum.
SED CONTRA : Augustinus super Genesim, et ponitur haec pars in Liéfera, distinguit inter ea que fuerunt in ratione causarum operum primorum, ut unde fierent: et ea quae fuerunt in eis, ut tamen inde fieri possent : et inter illa enumerat opera nature, ut quod humor in vitem trahatur, et ibi digestus vertatur in vinum. Inter ista autem enumerat mutationem aque in vinum : quod natura non potest facere.
Utrerws objiciunt quidam de Incarnatione et Resurrectione, volentes probare, quod non sunt miracula, quia non eve. niunt praeter spem: sed haec objectio apud me nihil valet.
Solutio. Dicendum, quod omne opus et solum dicitur miraculosum, quod non fit secundum legem nature, nec secundum legem propositi creati sive voluntatis create : et ideo opus creationis, et dispositionis, et ornatus inter miracula reputo : licet quidam dicant, quod est mirabile, et non miraculum: cujus distinctionis ratio infra patebit. Opus autem justificationis licet sit supra nos, tamen non fit nisi secundum legem voluntatis: quia non nisi consentientibus nobis: et ideo non dico esse miraculosum vel mirabile : opus autem nature nullo modo est miraculosum vel mirabile, cum totum nature legibus subjiciatur. Opus autem incarnationis et resurrectionis totum puto esse reponendum sub numero miraculorum.
Ap iw autem quod contra objicitur, dicendum quod opus justificationis secundum quid majoris potenti est ostensivum, et non simpliciter : quia im creé atione ceeli et terre nulla fuit contraria dispositio ad oppositum inclinans : in justificatione autem hominis contraria dispositio peccati est:
Item, Creando coelum et terram, nonnisi dixit, et facta sunt : in justificatione fecit multa, dixit infinita, pertulit plurima. Quoad quid ergo ostendit majorem potentiam, simpliciter autem ostendit majorem bonitatem. Nec tamen sequitur, hoc opus ostendit majorem potentiam : ergo est miraculum majus, quam illud: quia miraculum non enuntiatur ex solo illo, sed ex illo et etiam aliis differentiis, diffinientibus ipsum.
Ap rAtioneM Gregorii in libro Dialogorum, dicendum, quod ipse non intendit probare quod sit miraculum, sed quod sit majus utibile et melius : et ideo mirabilius in bonitate, et non miraculosius.
On this page