Text List

Articulus 5

Articulus 5

ARTICULUS V. Quomodo differant miraculum, mirabile, signum, portentum, prodigium, et monstrum, eb virtus ?

Tertio queritur, Quae est differentia inter miraculum, mirabile, signum, portentum, prodigium, et monstrum ?

Videtur Glossa dicere super I ad Corinth. xu, 10, quod signa sunt minora, et majora prodigia.

Item, Mirabile et miraculum non videntur differre nisi sicut potentia et actus : sunt ergo ejusdem.

Solutio. Dicendum, quod secundum Magistros mirabile et miraculum differunt sicut genus et species: quia omne miraculum est mirabile, sed non convertitur : unde dicunt esse mirabilia opera creationis, et justificationis, et glorificationis, quae non sunt supra spem, et ideo quoad aliquam differentiam cadunt aratione miraculi: sed miracula dicunt sicut illuminationem cecorum, directio- nem claudorum, et suscitationem mortuorum, et hujusmodi, de quibus nulla sit spes. Secundum nomen autem non differnunt nisi sicut potentia et actus : et per hoc patet solutio objecti.

Quidam etiam distinguunt inter mirum et mirabile : quia mirum est habens ignoratam causam, et mirabile, et miraculum, sunt dependentia a divina potentia tantum, ut dictum est. Sed istas diffinitiones non inveni, nec memini invenisse probatas. Si autem secundum Philosophos vellemus dicere, tune mirabile ¢ vocatur habens causam altam quam pulchrum est investigare, sed difficile invenire, sicut lunae defectus vel solis, et sicut cognitio passionum anime et nature et substantiarum spiritualium : sed in hoc usu non est apud Sanctos.

Signum autem, et prodigium, et virtus, differunt. Signum enim secundum quod divine potentie est indicium dicitur, prodigium autem secundum quod provocat in se adspectum hominum cum procul sit ab indicio cognitionis humane:et ideo dicitur prodigium quasi procul a digito, id est, potentia indicandi causam: et ideo dicit Glossa, quod signum est in minoribus, et prodigiam in majoribus. Quidam etiam ideo quod faturum procul est, dicunt quod prodigium est signum promissum in futurum, quod longe ante indicatur digito prenuntiationis : sed non credo, quod hoc exemplo vel auctoritate probari possit. Virtws autem dicitur in comparatione potentie operantis: quia illa ultima supra naturam et facultatem nature : dicitur autem virtws ultimum potentie de re.

Monstrum autem est id quod excedit modum nature: et hoc contingit multipliciter, scilicet ex defectu, ut manus ad humerum : vel ex abundantia : et hoc tripliciter, scilicet virtutis ad formam unius membri, sicut plura ora, vel nasi, vel aures in uno: vel ex abun- dantia materie in membro uno, ut digiti sex vel plures : vel respectu quantitatis tantum, sicut monstra dicuntur filii Enacim, quia alii ad eos comparati quasi locuste videbantur: quandoque eliam contingit ex motu matricis dividentis semen in parte et in parte relinquentis continuum, sicut quando diffunditur per longitudinem matricis, et divaricatur in parte una, tunc enim duo corpora pro parte divisa generantur continua sibi ex parte indivisa : quandoque autem hoc contingit ex ruptura secundinarum cum humor adhue liquens est, ut videtur dicere Aristoteles. Sed de his alterius negotii est inquirere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5