Articulus 6
Articulus 6
Uirum miracula sive mirabilia sunt contra naturam ? et, Quae est differentia inter fiert posse, et fieri ex necessitate ?
ARTICULUS VI. Uirum miracula sive mirabilia sunt contra naturam ? et, Quae est differentia inter fiert posse, et fieri ex necessitate ?
1. Dicit Augustinus : "Quis nescit aquam concreatam terre, cum ad radices vitis venerit, duci in saginam ligni illius : atque in eo sumere qualitatem qua in uvam procedat paulatim erumpentem, atque in ea grandescente, vinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc fervescat expressum, et quanam vetustate firmatum, ad usum bibendi utilius jucundiusque perveniat? Num ideo Deus lignum quesivit aut terram, aut has temporum moras, cum aquam miro compendio convertit in vinum, et tale vinum quod ebrius etiam conyiva laudaret ? Numgquid adjutorio temporis eguit temporis conditor ?. Nonne certig dierum numeris suo cuique generi ag. commodatis, omnis natura serpentium coalescit, formatur, nascitur, roboratur 9 Num exspectati sunt hi dies, ut in draconem virga converteretur de many Moysi et Aaron ? Nee ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis quibus aliter nature cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit." Ergo videtur, quod nihil horum sit contra naturam.
2. Si dicas, quod est natura naturans qu est Deus, et contra hance nihil sit : et natura naturata quae est creata natura in contexione causalium rationum natura, et contra hanc fiunt miracula: et per hanc distinctionem vis solvere dictum Augustini. Contra: Augustinus, in eodem: "Queri autem merito potest, causales ile rationes quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institute ?" Et infra: "Restat ut ad utrumque modum habiles create, sive ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, sive ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit." Ergo miracula sunt quoad rationes causales insitas nature create : ergo non fiunt contra eam.
SED CONTRA : 1 ad Corinth. XII, 10, super illud, "Operatio virtutum", Glossa dicit sic: "Signa et prodigia sunt in his quae contra naturam fiunt."
Urrerivs quaeritur hic, Quae differentia notetur in his modis loquendi qui habentur hic et trahuntur ex libro IX super Genesim, quod Deus quaedam primis operibus inseruit ut fieri possent, et quaedam ut fieri necesse esset ?
1. Nullam enim generabilium inferiorum generatur de necessitate, ut probant Philosophi : ergo videtur, quod non sit necesse fieri.
3. Item, Quidquid necesse est fieri, potest fieri : ergo videtur quod ista se habeant sicut superius et inferius : ergo male contra se dividuntur : si enim ista que usitate fiunt, indidit illi prime rerum conditioni, ut sic fieri necesse esset, oporteret quod etiam indiderit ut ita fieri possent.
Solutio. Dicendum secundum Augustinum, quod si nos consideremus primordiales causas prime conditionis et rationes causales tantum, nihil fieri videtur contra naturam primo insitam rebus: quia etiam miraculorum causales rationes et primordiales indidit eis Deus : et dicit Augustinus, quod sicut non potest facere contra seipsum : ita non potest facere contra rationes illas, et contra opus suum sapienter dispositum.
Unde super illud Apostoli ad Roman. XI, 24, quod adductum est, dicit. Glossa Augustini: "Deus creator et conditor omnium naturarum nihil facit contra naturam: sed humano more dicitur esse contra naturam, quod est contra nature usum mortalibus notum."
Item, Augustinus, de Civitate Dei: "Que portenta sunt, contra naturam dicimus esse, sed non sunt : quomodo enim contra naturam est, quod fit Dei voluntate 4?"
Ad aliud Glossam quae dicit, quod fiunt contra naturam, dicendum quod hoc verum est quoad alia duo genera causarum, scilicet naturalium et seminalium : quia non fuerunt secundum causas naturales vel seminales.
Av w quod ulterius queritur, dicen- dum quod ut dicit Commentator super XI Metaphysice, nihil est in potentia in aliquo nisi quod uno motore educitur de illo secundum naturam : et hoc innuit etiam Philosophus dicens, quod album fit ex non albo : et non ex quolibet non albo, quia non ex non albo quod est linea: sed. ex non albo quod est nigrum, vel medium, hoc est, quod est principium in propria materia albi : etideo cum dicit Augustinus quedam indita esse prime conditioni ut fieri necesse sit, non intelligit de necessitate existendi, sed de necessitate quae est in sufficientia principiorum naturalium, scilicet quod habeant in causis naturalibus movens et motum et dispositiones, et omnia quae exiguntur ad suum fieri : et ideo non valet id quod contra objicitur : quia hoc est verum de _ necessitate existendi in esse: cum autem dicit, quod quaedam indidit ut fieri possint, intelligit quod ly possind dicit potentiam obedientiz# ex parte nature tantum, que nullum habet motorem in omnibus nature principiis, sed extra, quia sola Dei voluntate operante fiunt.
AbD opsectum contra, dicendum quod est equivocatio potenti : quia ibi intelligitur de potentia habente motorem in natura: hoc autem de potentia obedientiae tantum : sicut dicimus, quod in trunco est potentia, quod inde a Deo possit fieri vitulus : non tamen est in eo ut inde fiat: quia ad fieri in actu exigitur etiam agens principium : et hoc non est in trunco.
On this page