Articulus 3
Articulus 3
Utrum una et eadem erit immortalitas resurrectionis cum illa quae fuit in primo statu ?
ARTICULUS II. Utrum una et eadem erit immortalitas resurrectionis cum illa quae fuit in primo statu ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, circa principium : "Jr tertio siatu habebit posse non mori, et non posse mort, etc."
Et videtur, quod sic: quia 1. Unius potentie unus est actus et complementum: sed potentia immortalita- tis est una in homine et non due: ergo videtur, quod actus est unus: cum igitur illa et ista immortalitas sint actus illius potentie, videtur quod ille immortalitates sint una.
2. Item, Augustinus in libro de Vera religione dicit, quod "per Christum recuperavimus quod perdidimus in Adam:" sed in Adam perdidimus immortalitatem primi status, et per Christum recuperavimus immortalitatem tertii status: ergo immortalitas primi status et tertii sunt una.
3. Item, Immortalitas dicit potentiam naturalem resistendi morti, sicut mortalitas dicit impotentiam naturalem : omnis autem potentia naturalis est a victoria forme super materiam : cum igitur una forma sit, videtur esse una immortalitas.
SED CONTRA : 1. Illa primi status erat cibis sustentanda: illa quae est resurrectionis, non eget cibis: ergo non est una immortalitas. .
2. Item, Non habent unam rationem posse non currere, et non posse currere: ergo non habent unam rationem posse non mori, et non posse moti: immortalitas primi status erat secundum posse non mori, immortalitas autem tertii status erit non posse mori: ergo non sunt ejusdem rationis.
Solutio. Dicendum, quod immortalitas in homine sequitur statum liberi arbitrii sicut omnis dispositio corporis hominis secundum ordinem justitie divine exit a libero arbitrio: et ideo quando liberum arbitrium hominis fuit posse peccare et posse non pecéare, tunc status corporis fuit posse mori et posse non mori: et sicut una potentia indisposita est anime quae potest peccare, et quae potest non peccare: ita una potentia indisposita corporis erat quae poterat mori, et non mori: sed in primo statu liberum arbitrium non erat dispositum ad peccatum, sed erat dispositum gratia innocentie et voluntate conditionis prime ad non peccandum, sed non erat in jj| confirmatum.
Item, In primo statu non erat dispositio potenti# moriendi: sed erat dispositio ad non moriendum, sed non con. firmatio. In secundo autem statu eadem potentia liberi arbitrii facta est sub ne. cessitate ad peccatum, et ablata est dis_ positio ad non peccandum: et ideo illa potentia quae fuit ad non moriendum dis. posita, facta est sub necessitate mortis, In tertio autem statu liberum arbitrium erit in beatis confirmatum in bono, et sequitur ex parte corporis confirmatio immortalitatis : et in damnatis confirmatum vel potius obstinatum in malo, et sequitur obstinatio mortis, ut sic secundum dictum Bernardi, "semper moriantur, et numquam permoriantur."
Ex hoc igitur patet, quod si queratur_ de potentia moriendi et non moriendi, et necessitatis moriendi, et impossibilitatis moriendi, indisposita una est potentia. Si autem quaeritur de disposita, dicendum quod disposita et dispositio et habitus non est unus.
Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod unius potentiae plures possunt esse actus ordinati completi et minus completi, secundum quod potentia progreditur ad perfectionem : sed unius potentie secundum esse substantiale verum. est quod non est nisi unus actus substantialis : quia unius materie una est forma substantialis, sed in bene esse non est ita.
On this page