Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum immortalitas in primo statu fuit a natura, vel a gratia?

ARTICULUS IV. Utrum immortalitas in primo statu fuit a natura, vel a gratia?

Deinde quaeritur de tertia parte, ibi, "Solet hic queri, Cum homo primus, etc."

Videtur enim, quod immortalitas illa fuerit per naturam : 1. Precipue enim naturalia dicuntur in quibus nascimur: ergo praecipue naturale fuit Ade id in quo est institutus.

2. Item, Idem est principium vite et continuationis vite. Sed anima per naturam est principium vite: ergo continuationis : ergo potest continuare vitam per naturam: immortalitas autem nihil aliud est quam continuatio vite: ergo Adam fuit immortalis per naturam.

3. Item, Si daretur nobis habens effectum continuationis vite, et nos per potestatem naturalem possemus comedere, et sic continuare vitam, nos dice- remur vivere ex naturalibus solis, et non ex gratia, quoniam haberemus in potestate naturali continuare nobis vitam : ergo silignum vite habebat potestatem continuandi vitam, et homo naturalem potestatem comedendi illud, ipse continuavit vitam per naturam, et non per gratiam: dicitur autem in Liftera, quod immortalis erat ex esu ligni vite: ergo immortalis erat per naturam.

SED CONTRA: 1. Natura composita ex contrarlis non habet in se principium incorruptionis : Adam autem habebat naturam compositam ex contrariis : ergo ex natura non habebat principium suae immortalitatis.

2. Item, In Litéera dicitur, quod erat ex beneficio gratia immortalis : et hoc omnes auctoritates Augustini dicunt quod ipse dicit, quod sicut prefatum fuit filiis Israel ut in quadraginta annis vestimenta non veterascerent, ita prefatum fuit Ade ne moreretur. Constat autem, quod per naturam non fuit conservatio vestimentorum a vetustate : ergo nec immortalitas Ade fuit per naturam.

Solutio. Dicendum, quod erat immortalitas per gratiam, et non per naturam. Et nota, quod sicut in nobis, sic ad immortalitatem Ade quinque exigebantur : quorum primum est continuatio ordinis ad perpetuam causam vite : et hoc fuit in hoc quod anima subderetur Deo, et corpus anime, et mundus corpori. Sic enim fuit hic : hausit enim ex perpetuo fonte vite, et ita refudit in corpus perpetuam vitam.Secundum est habitus quidam creatus qui conservabat proportionem corporis in compositione prima et complexione, ut in eadem habitudine manens semper viveret : et hic habitus erat gratia creata quam amisit interrupto ordine primo. Tertium erat lignum vite quod disponebat a parte materie, removens a corpore causas sencctutis, et indurationig membrorum, et putrefactionis humo. rum : et ideo dicit Augustinus, quod "stabili sanitate firmabat corpus ejus lignum vite, quia semper renovabat te. neritudinem complexionis. optima." Quartum autem erat cibus aliorum lignorum, qui conservabat ne deperiret aliquid in materia corporis, vel humidi radicalis. Quintum erat Deus protegens extrin- secus per hoc quod omnia lesiva subdita erant sibi, et non poterant contra eum, sed pro ipso. Et ideo patet, quod cum immortalitas proprie respiciat primum, et secundum pro causa : primum tamquam causam efficientem, et secundum tamquam causam habitualem et formalem, quod erat ex gratia, et non ex natura: alia autem tria non faciebant immortalitatem nisi ut dispositiones naturales,

Dicendum ergo ad primum, quod in quibus nascimur tamquam in principiis constituentibus naturam, sunt naturalia: sed si nasceremur in gratia, vel in gloria, aliter esset : et sic etiam fuit de primo homine.

Ad aliud dicendum, quod haec est dubia et non probata, quod per eamdem naturam aliquid constituat vitam, et influat eam : et forte propositio est falsa, quia nulla potentia anime nec plante nec bruti senescit et debilitatur, nisi per accidens. Et dicit Philosophus, "Si senex acciperet oculum juvenis, videret sicut juvenis :" et ita est verum de oculo asini, sicut de oculo hominis : unde puto esse dicendum, quod anime substantiale est influere vitam tali corpori, sicut composito et complexionato : non est autem naturale continuare : quia si hoc esset naturale, non esset completa perfectio ipsius, nisi haberet tale corpus; et hoc non est verum secundum Philosophiam naturalem. ,

Ad aliud dicendum, quod cibus ligni non est nisi dispositio materialis, et non habitus quo formaliter immortalis dicebatur : et hoc patet, quia Elias et Enoch mortales sunt, eo quod privatus est in eis talis habitus immortalitatis : cum tamen per esum ligni vitee dispositio mortis removeatur in eis a corpore usque ad tempus quod Deus voluerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4